Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXI.
143 XXL ARIANEN. CANONICORUM SS. CONFESSIONES EXCIPIENTIUM. Die 24 Ianuarii 1885. Compendium Facti. Huius Dioecesis Vicarius generalis exposuit: sese, primum obtinendo locum in Capitulo Ecclesiae Cathedralis, solere Canonicis concedere facultatem discedendi a choro, ut audiant tempore divinorum officiorum confessiones fidelium a quibus requiruntur, idque sive habeatur populi concursus, sive non. Quocirca, duo quaerere a S. C. C. nempe, utrum tam ipse quam canonici, qui tempore divinorum officiorum sacras Confessiones audierunt, tuta conscientia possint sibi retinere integros suarum praebendarum fructus; cum hi solis quotidianis distributionibus constent, et utrum in posterum tum ipse, tum ipsius in dignitate successores supradictam facultatem canonicis concedere valeant. Resolutio. Sacra Congregatio Concilii re cognita sub die 24 Ianuarii 1885. respondere censuit': Attentis peculiaribus adiunctis, pro gratia sanationis et condonationis quoad praeteritum. Quoad futicrum vero pro gratia ad quinquennium, ita tamen ut damnum servitio non obveniat, facto verbo cum SS?no. Ex quibus colliges: I. Excepto parocho et poenitentiario, Capituli canonicos nequire sacramentales confessiones fidelium excipere tempore divinorum officiorum, et haberi uti praesentes in choro pro distributionibus quotidianis, absque speciali apostolico induito. II. In themate peculiaria adiuncta ea visa fuisse Emis Patribus, ut contraria consuetudo ad tempus admitteretur et sanatio pro tempore acto concederetur. Strigonii, die 24-a Octobris, 1885. Nr. 5725. Decretum S. Congregatio- ! nis Concilii. Die 20-a eurr. S. Presbyteratus ordinem contuli : Kaposi Josepho, Nemes Antonio, Paulo vits Roberto, Szeder Alexandro. Nr. 5726. Novi Archi- Dioecesis Presbyteri. Strigonii, die 24-a Octobris, 1885.