Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
119 XVII. Dispensationes in impedimentis matrimonium dirimentibus consanguinitatis, et affinitatis, cognationis item spiritualis et publicae honestatis petitae ac concessae, reticita, si quae fors admissa est ab oratoribus incestuosa copula, vel reticita saltem intentione illius iccirco admissae, ut dispensatio facilius impetraretur, pro obreptitiis vel subreptitiis habitae declarataeque fuerunt, cum aliis decretis, tum in specie S. Romanae et Universalis Inquisitionis illo decreto, quod feria IV. die 1. Augusti 1866. emanavit, quodve suo tempore cum Episcopis et per hos cum Curatoribus animarum pro statu notitiae et directionis communicatum fuit. Tam alia eatenus edita decreta ac dispositiones, quam nominatim modo attactum S. Romanae et Universalis Inquisitionis decretum SSmus Dominus Noster sustulit et extra vigorem posuit, quemadmodum liquet e subnexis litteris, quae Romae ex Cancellaria Sacri Officii S. Inquisitionis ad Antistites dimissae sunt. ILL ME AC RME DOMINE! Infandum incestus flagitium peculiari semper odio sancta Dei Ecclesia pro- sequuta est, et summi romani Pontifices statuerunt, ut qui eo sese temerare non erubuissent, si ad apostolieam Sedem confugerent petendae causa dispensationis super impedimentis matrimonium dirimentibus, eorum preces, nisi in eis de admisso scelere mentio facta esset, obreptionis et subreptionis vitio infectae haberentur atque ideo dispensatio esset invalida; idque ea sanctissima de causa cautum fuit, ut ab hoc gravissimo crimine ehristifideles arcerentur. Ilanc s. Sedis mentem testantur tum alia documenta, tum decretum, quod novissime supremum sanctae romanae et universalis Inquisitionis consilium, ipso ad- probante ' romano Pontifice, feria IV die 1 augusti 1866 tulit, quod est huiusmodi „subreptitias esse et nullibi ac nullo modo valere dispensationes, quae sive directe ab apostolira Sede, sive ex pontificia delegatione super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis nec non et publicae honestatis conceduntur, si sponsi ante earundem dispensationum executionem, sive ante sive post earum impetrationem incestus reatum patraverint; et vel interrogati, vel etiam non interrogati, malitiose vel etiam ignoranter reticuerint copulam incestuosam inter eos initam sive publice ea nota sit sive etiam occulta, vel reticuerint consilium et intentionem qua eandem copulam inierunt, ut dispensationem facilius assequerentur.“ S. Poenitentiaria vestigiis insistens supremae Inquisitionis id ipsum die 20 iulii 1879 statuit. Nr. 4702. Litterae S. Officii, quibus declaratur, valere dispensationes super gradibus prohibitis consan- guinita’is, affinitatis etc. obtentas, reticita copula carnali.