Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

91 Hanc autem sententiam SSmus I)nus Noster benigne adprobans sequentes gratias impertire dignatus est. CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM INFIRMIS MINISTRANTIUM. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII, referente subscripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, attentis expositis, ac praesertim sententia ab eadem Sacra Congregatione, per Decretum sub bac ipsa die datum, prolata, Triduana So- lemnia, quae in fine mox advenientis mensis Maii, ad recolendum centenarium re­cursum institutionis Mensis Mariani Praxeos, instituenda sunt tum in omnibus Eccle­siis praefatae Religiosae Congregationis, tum in Ecclesiis earum Dioecesium, quarum Rmi Ordinarii supplicia vota porrexerunt, prouti in documento eidem Sanctissimo Domino Nostro exhibito, iis privilegiis ditare dignatus est, quae ab Apostolica Sede in similibus concedi solent, videlicet: Ut utriusque sexus Fideles vere poenitentes, confessi ac Sacra Synaxi re­fecti, qui, eo Triduo perdurante, Ecclesiam ipsam semel visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pias ad Deum preces fuderint iuxta mentem Sanctitatis Suae, lucrari queant Indulgentiam Plenariam in forma Ecclesiae consueta, per modum suffragii applicabilem quoque Animabus igne Purgatorii detentis; qui autem corde saltem contrito eamdem Ecclesiam, praefato perdurante Triduo, visitaverint, atque in ea uti supra oraverint, partialem septem annorum Indulgentiam semel in die consequi valeant, pari modo Animabus Defunctorum applicabilem. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 3 Aprilis 1884. Loco fi Signi Pro Emo et Rmo Dno Card. D. Bartolini S. R. C. Praefecto A Card. Serafini Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Adhaerens itaque SSmi Dni Nostri desideriis ac voluntati, haec Tibi, Emi­nentissime Domine, communicanda existimavi, ut praefatum Exercitium et Solemni- tatem celebrando, Beatissimae Virginis devotio apud Christifideles ubilibet propagetur et quam maxime augeatur. Interim fausta omnia Tibi adprecans devotissimo animo me profiteor Eminentiae Tuae Romae ex Aedibus S. Mariae Magdalcnae die 8 Aprilis 1884. Humillimus et Obsequentissimus Servus Camillus Guardi Praef. Gen. CC. RR. Inf. Ministr. Strigonii, die 10-a Maii, 1884. *

Next

/
Thumbnails
Contents