Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

70 vel concessu populi teneri, ita quidem, ut, mutata voluntate populari, principes de gradu deiici vel invitos liceat. Fontem omnium iurium officiorumque civilium vel in multitudine inesse, vel in potestate gubernante civitatem, eaque novissimis infor­mata disciplinis. Praeterea atheam esse rempublicam oportere : in variis religionis formis nullam esse caussam, cur alia alii anteponatur : eodem omnes loco babendas. Haec autem ipsa Massonibus aeque placere, et ad hanc similitudinem atque exemplar velle eos constituere res publicas, plus est cognitum, quam ut demonstrari oporteat. Iamdiu quippe omnibus viribus atque opibus id aperte moliuntur: et hoc ipso expediunt viam audacioribus non paucis ad peiora praecipitantibus, ut qui aequationem cogitant communionemque omnium bonorum, deleto ordinum et fortu­narum in civitate discrimine. Secta igitur Massonum quid sit, et quod iter affectet ex bis quae summatim attigimus, satis elucet. Praecipua ipsorum dogmata tam valde a ratione ac tam ma­nifesto discrepant, ut nibil possit esse perversius. Religionem et Ecclesiam, quam Dens ipse condidit, idemque ad immortalitatem tuetur, velle demoliri, moresque et instituta ethnicorum duodeviginti saeculorum intervallo revocare insignis stultitiae est impietatisque audacissimae. Neque illud vel borribile minus, vel levius ferendum, quod beneficia repudientur per Jesum Christum benigne parta neque hominibus so­lum singulis, sed vel familia vel communitate civili consociatis ; quae beneficia ipso habentur inimicorum iudicio testimonioque maxima. In buiusmodi voluntate vesana et tetra recognosci propemodum videtur posse illud ipsum, quo Satanas in Jesum Christum ardet, inexpiabile odium ulciscendique libido. — Similiter illud alte­rum, quod Massones vehementer conantur, recti atque honesti praecipua funda­menta evertere, adiutoresque se praebere iis, qui more pecudum quodcumque libeat, idem licere vellent, nihil est aliud quam genus humanum cum ignominia et dedecore ad interitum impellere. — Augent vero malum ea, quae in socie­tatem cum domesticam tum civilem intenduntur pericula. Quod enim alias ex­posuimus, inest in matrimonio sacrum et religiosum quiddam omnium fere et gentium et aetatum consensu : divina autem lege cautum esse, ne conjugia di­rimi liceat. Ea si profana fiant, si distrahi liceat, consequatur in familia necesse est turba et confusio, excidentibus de dignitate feminis, incerta rerum suarum incolumitatisque sobole. — Curam vero de religione publice adhibere nullam, et in rebus civicis ordinandis, gerendis, Deum nihilo magis respicere, quam si omnino non esset, temeritas est ipsis ethnicis inaudita; quorum in animo sen­suque erat sic penitus affixa non solum opinio Deorum, sed religionis publicae necessitas, ut inveniri urbem facilius sine solo, quam sine Deo posse arbitraren­tur. Revera humani generis societas, ad quam sumus natura facti, a Deo con­stituta est naturae parente : ab eoque tamquam a principio et fonte tota vis et perennitas manat innumerabilium, quibus illa abundat, bonorum. Igitur quemad­modum singuli pie Deum sancteque colere ipsa naturae voce admonemur, pro- pterea quod vitam et bona quae comitantur vitae a Deo accepimus, sic eam- dem ob caussam populi et civitates. Idcirco qui solutam omni religionis officio civilem communitatem volunt, perspicuum est non iniuste solum, sed etiam in­docte absurdeque facere. — Quod vero homines ad coniunctionem congregatio-

Next

/
Thumbnails
Contents