Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

4 mendabilis. In quibus, quemadmodum in Litteris Nostris Encyclicis confirmavimus, illud permagnum, quod est Rosarium praecipue implorando Matris Dei patrocinio adversus hostes catholici nominis institutum: eaque ex parte nemo ignorat, sublevandis Ecclesiae calamitatibus idem saepe et multum profuisse. Non solum igitur privatorum pietati, sed publicis etiam temporibus est magnopere consentaneum, istud precandi genus in eum restitui honoris locum, quem diu obtinuit, cum singulae Christianorum familiae nullum sibi abire diem sine Rosarii recitatione paterentur. His Nos de causis omnes hortamur atque obsecramus, ut quotidianam Rosarii consuetudinem religiose et constanter insistant : idemque declaramus, Nobis esse in optatis ut in Dioeceseon sin­gularum templo principe quotidie, in templis Curialibus diebus festis singulis reci­tetur. Huic autem excitandae tuendaeque exercitationi pietatis magno usui esse po­terunt familiae Ordinum religiosorum, et praecipuo quodam iure suo sodales Domini- ciani: quos omnes pro certo habemus tam fructuoso nobilique officio minime defuturos. Nos igitur in honorem magnae Dei genitricis Mariae; ad perpetuam recor­dationem implorati ubique gentium per mensem Octobrem a purissimo Eius Corde praesidii; in perenne testimonium amplissimae spei, quam in Parente amantissima reponimus; ad propitiam eius opem magis ac magis in dies impetrandam volumus ac decernimus, ut in Litaniis Lauretanis, post invocationem, Regina sine labe originali concepta, addatur praeconium, Regina sacratissimi Rosarii ora pro nobis. Volumus autem, ut hae Litterae Nostrae firmae rataeque uti sunt ita in posterum permaneant: irritum vero et inane futurum decernimus, si quid super his a quoquam contigerit attentari : contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV Decembris An. MDCCCLXXX1H, Pontificatus Nostri Anno Sexto. Th. Card. Mertkl. D E C R E T U M. Urbis et Orbis. Ad praesidium columenque militantis Ecclesiae virum sanctissimum excitavit misericors Deus, Dominicum Guzmanum, inclitum Ordinis Praedicatorum conditorem et patrem, qui pugnare pro Ecclesia catholica aggressus est, maxime precatione con­fisus, quam Sacri Rosarii Mariani nomine primus instituit, et per se suosque Alum­nos longe lateque disseminavit. Admirabilem hanc orandi formulam nobilis instar tesserae christianae pietatis Catholici semper habere consueverunt. Quare vix ac San- tissimus Dominus Noster Leo Papa XIII ad opem a lesu Christo per Mariam \ ir- ginem Eius Matrem praesentibus necessitatibus impetrandam, integrum mensem Octo­brem Rosarii precibus in toto catholico Orbo hoc anno exigendum, encyclicis datis Litteris, indixit; ubique sacrorum Antistites et fideles populi, supremi Pastoris vo­luntati obtemperantes, frequentissima Rosarii recitatione pietatis suae et dilectionis erga Dei Matrem peramantissimam splendida argumenta exhibuerunt, certam spem foventes se, eadem Beatissima Virgine opitulante, a caelesti misericordiarum Patre

Next

/
Thumbnails
Contents