Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

30 In primis videndum est, ut idoneorum virorum copia magis ac magis Clerus locu­pletetur. Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas: pro certo habeant sacerdotale munus, nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum. — Deinde necesse est in patrocinio religionis multum elaborare lectos viros laicos, quibus cara est communis omnium mater Ec- lcesia, et quorum cum dicta tum scripta tuendis catholici nominis iuribus magno usui esse possunt. Ad optatos autem fructus maxime est conspiratio voluntatum et agendorum similitudo necessaria. Profecto nihil magis inimici cupiunt, quam ut dis­sideant catholici inter se : hi vero nihil sibi magis quam dissidia fugiendum putent, memores divini verbi, omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Quod si, concordiae gratia, necesse est, quemquam de sua sententia iudicioque desistere, faciat non invi­tus, sperata utilitate communi. Qui scribendo dant operam, magnopere studeant hanc in omnibus rebus animorum concordiam conservare ; iidem praeterea quod in com­mune expedit malint, quam quod sibi : communia coepta tueantur; disciplina eorum, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, libenti animo pareant, auctoritatemque vereantur; nec suscipiant quicquam praeter eorumdem voluntatem, quos, quando pro religione dimicatur, sequi necesse est tamquam duces. Denique, quod facere in rebus dubiis semper Ecclesia consuevit, populus universus, Vobis auctoribus, obsecrare obtestarique Deum insistat, ut respiciat Gal­liam, iramque misericordia vincat. In ista fandi scribendique licentia pluries est di­vina violata maiestas, neque desunt qui non modo beneficia Salvatoris hominum lesu Christi ingrate repudient, sed etiam impia ostentatione profiteantur, nolle se Dei numen agnoscere. Omnino catholicos decet hanc sentiendi agendique pravitatem ma­gno fidei pietatisque studio compensare, publiceque testari, nihil sibi esse Dei gloria prius, nihil avita religione carius. Ii praesertim qui alligati arctius Deo, intra mona­steriorum claustra aetatem degunt, excitent nunc sese ad caritatem generosius, et di vinum propitiare numen humili prece, poenis voluntariis, suique devotione contendant. His rationibus eventurum, Deo opitulante, confidimus, ut qui sunt in errore resipi­scant, nomenque Gallicum ad genuinam magnitudinem revirescat. In his omnibus, quae hactenus diximus, paternum animum Nostrum, Vene­rabiles Eratres, et amoris, quo universam Galliam complectimur, magnitudinem re­cognoscite. Nec dubitamus quin hoc ipsum studiosissimae voluntatis Nostrae testimo­nium ad confirmandam augendamque valeat salutarem illam inter Galliam et Apo- stolicam Sedem coniunctionis necessitudinem, unde nec pauca, nec levia in commu­nem utilitatem bona omni tempore profecta sunt. — Et hac cogitatione laeti, Vobis, Venerabiles Fratres, civibusque vestris maximam caelestium munerum copiam adpre- camur: quorum auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae testem Vobis univer- saeque Galliae Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die vm Februarii a. mdccclxxxiv, Pontifi­catus Nostri Anno Sexto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 16-a Februarii, 1884.

Next

/
Thumbnails
Contents