Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

25 Convulsus rerum in Gallia status Summi Pontificis, cui sollicitudo incumbit omnium Ecclesiarum, eo minus effugere potuit attentionem, quod exinde in religio­nem etiam et Ecclesiam plurima redundare queant mala ac detrimenta. Scripsit ita­que, atque ad Episcopos Galliae direxit subnexam Epistolam, tenerrimi erga populum illum amoris, ac vere paternae sollicitudinis testem ac interpretem, fortem in re, suavem in modo, plenam sapientissimarum observationum, et saluberrimarum doctri­narum, quae nostrae quoque instructioni inserviet. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD EPISCOPOS GALLIAE. Nr. 1144. Encyclica epi­stola Summi Pontificis ad Episcopos Galliae. VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS GALLIAE LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Nobilissima Gallorum gens, multis in rebus pace bellove praeclare gestis, singularem quamdam sibi comparavit in Ecclesiam catholicam laudem meritorum, quorum nec interitura est gratia, nec gloria consenescet. Institutis Christianis, prae- eunte rege Clodovaeo, mature susceptis, hoc sane perhonorificum fidei pietatisque testimonium simul et praemium tulit, ut primogenita Ecclesiae filia nominaretur. Ex eo tempore, Venerabiles Fratres, saepe maiores vestri ad magnas res et salutares visi sunt divinae ipsius providentiae adiutores: nominatim vero ipsorum est nobilitata virtus in vindicando ubique terrarum catholico nomine, in Christiana fide ad barbaras

Next

/
Thumbnails
Contents