Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

23 Imprimis, ut pectus obarmemus frequenti orationis et Sacramentorum usu, dein, ut fortiter in fide resistamus telis igneis tentatoris i. e. resistamus vitiis, pravis habitibus, inveteratis malis consuetudinibus ; tandem, ut caute fugiamus occasiones ad peccan­dum, juxta illud „in fuga salus.“ Haec fere sunt media, quae si diligenter adhibueri­mus, facile ac certo obtinebimus perseverantiae in bono donum, huicque indissolu- biliter conjunctam gloriae coronam, omnibus ad finem usque in bono perseverantibus a Deo praeparatam, quam reddet Dominus in illa die justus judex, cui gloria et nunc et in diem aeternitatis. Strigonii, die 11-a Februarii, 1884. DECRETUM. Nr. 934. Episcopus Fuldensis, supplici oblato libello sub die 11. Decembris 1882 summo Pontifici exposuit: „Consuetudinem inolevisse a pluribus saeculis coservandi SS. Sacramentum in ecclesiis filialibus suae dioecesis, quibus addictus est presbyter, qui diebus festis et fere quotidie in ecclesiis missam celebrat. Caeterum SS. Sacra­mentum caute custoditur et lampas perpetuo accensa habetur, sed dictae consuetudi­nis origo documentis demonstrari nequit; attamen cum dioecesin supradictam saepius a Nuntiis Apostolicis clarissimis visitatam esse constet, indultum quoddam Apostolicum praesumendum videtur. Praeterea in supradieta dioecesi, praesertim per partes hae­reticorum, sacella aliqua erecta sunt, et alia, seu sperare libet in posterum erigentur, in quibus ab initio presbyter bis per mensem dicit missam fidelibusque collectis pro­videt, praesertim infirmis, in vicinia graviter decumbentibus. Fideles dictorum loco­rum vehementer desiderant SS. Sacramentum etiam illis diebus, in quibus missa non offertur, colere. Procul dubio Sacramentum per ludimagistrum, sacristam vel alios viros fideles caute custodiri potest et lampas perpetuo accensa haberi. Ad S. Y. pedes Episcopus Orator humillime provolutus rogat, ut eandem consuetudinem asservandi SS. Sacramentum in ecclesiis filialibus supra descriptam, benignissime ratam habeat, eique facultatem concedat, servatis servandis, permittendi, ut in ecclesiis vel sacellis secundo loco supra commemoratis SS. Sacramentum asservari liceat. S. C. Congregatio, re ponderata, sub die 17. Januarii 1883 censuit respon­dere : Pro gratia, juxta petita, ita tamen, ut in sacellis, tam erectis quam erigendis curet, ut Missa, saltem semel in hebdomada, celebretur, facto verbo cum SSmo. Strigonii, die 12-a Februarii, 1884. De asservando in capellis, ad quas nullus applicatus est Sacerdos, SS, Sacramento, sequens ema­navit S. Con­gregationis Concilii i [ > S 5 Joannes Cardinalis Simor m. p. Arciii-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents