Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

22 sed magis augent, peccatores non absolvunt, sed decipiunt, dicendo: pax, pax, ubi non est pax. Absit, ut confessarii illi sint Mysteriorum Dei dispensatores fideles, ut potius dissipatores dicendi sint crudeles. Per suam gratiam concedat, misericors Deus, ut omnes fideles tanti, atque ad salutem aeternam tam necessarii Sacramenti dispensatores invenianimi, ut inter vos nullus reperiatur huius ministerii praevari­cator, ut in hora mortis omnes audire mereamini „Euge serve bone, et fidelis . . . intra in gaudium Domini tui.“1) Unum adhuc Vos firmiter apud Vos statuisse, pro certo teneo, nempe, ut populo, curae vestrae credito, praeluceatis piae conversationis exemplo. Nos omnes qui Sacerdotes, eo a fortiori, qui pastores animarum sumus, ad hoc obligatos esse, tota Scriptura, totaque Ecclesiae traditio clamat, omnes, quotquot aliquando cele­bratae sunt, Synodi inculcant. — Sed quomodi id praestabimus, si non nos prae­beamus „exemplum bonorum operum in doctrina sana, in integritate et in gravi­tate morum: si non in moribus nostris vita sic clarescat, ut populus fidelis et eli­gere, quod sequatur, et videre possit, quod in se corrigat? Hoc ipsum est, quod ab omnibus pastoribus exigit divus Petrus Apostolus, dum ait: „Pascite, qui in vobis est, gregem, forma facti gregis ex animo.“2) Eorma, inquit, Angelicus Doctor, ad cuius aspectum informentur alii, et concipiant foetus similes diversarum virtutum; sicut ad aspectum virgarum diversi coloris oves Jacob concipiebant agnos juxta colores, quos videbant; ita oves Christi ex aspectu vitiosi pastoris vitiorum maculas contrahunt; hinc illud: sicut pastor: ita populus. Hucusque S. Thomas Aqu. — Forma ergo esto gregis, idest, ita vive inquit S. Anselmus, ut sis omnibus forma vivendi, ut qui te viderint, legant in operibus tuis, velut in libro ac exem­plari, quod agere debeant, quid agere liceat, quid non liceat; hinc liber laico- rum recte a Concilio Turonensi vocatur vita clericorum. Beatus populus, qui talem librum semper prae oculis habet: sequendo talem pastorem grex nun­quam deviabit, sed recto tramite ad coelestem caulam ibit; verissimum enim est, quod SS. Patres passim docent „Salus populi boni Sacerdotes.“ Totius autem rei cardo in eo vertitur, ut concepta proposita in effectum quoque dirigantur; ut bene coeptis constantia et perseverantia non desit; non enim quidquam valent optima, sed inefficacia proposita. Non coronatur principium, sed finis; nec etiam qui bene coeperit, sed qui perseveraverit usque finem, hic salvus erit. Haec perseverantia, ad consequendam aeternam salutem, juxta effatum Divini Salvatoris necessaria,3) est donum Dei, per assiduas preces aliaque pia opera impe­trandum. Quaerenti ex me, qua ergo via incedendum, quaeve sint illa praemittenda bona opera, quibus praeparandus est animus, ut aptus reddatur ad accipiendum tam pretiosum donum ? respondeo cum Apostolo „non coronabitur, nisi qui legitime cer­taverit.“4) Bellidux decretoriam initurus pugnam, qua victoria obtineatur et bello finis imponatur, haec tria observet, est necesse: primo, ut se diligenter obarmet; secundo, ut fortiter hosti resistat; tertio, rxt noverit suo tempore, ubi opus est, caute ac pru­denter receptui canere. Haec ipsa sunt, quae nobis, ut victoriam et coronam refera­mus, seu quod idem est, ut in bono usque finem perseveremus, observanda sunt. i) i) Matth. 21. 23. — •) I. Petr. 5, 3. — 3) Matth. 24, 13. — •) 2. Tim. 2, 5.

Next

/
Thumbnails
Contents