Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
21 omnes hominis functiones peragi comminiscuntur. Error non novus, etsi novo eruditionis apparatu propositus, in cujus magistros jam S. Augustinus sic invehebatur: „Vah foedissimos homines, qui hominem ipsum jumentis insipientibus comparant. Non istos philosophos dicam, neque enim continuo verae sapientiae sunt amatores, quicunque appellantur philosophi.“1) Ubi autem ignorantia veritatum religionis viget, ibi peccatum regnet, est necesse, et ubi populus fidei ignorat veritates, ibi exterminium est fidei. Ante Christum nemo populum docuit, nemo docendum jussit: tantum singuli, imprimis divites ac potentes didicerunt, populus in ignorantia relinquebatur. Huius tenebras dissipaturus Dominus indefesse, ac indesinenter docuit populum in synagogis, in templo, in deserto, in vicis ac plateis, in monte ac de navi, prout in Evangeliis legimus; omnes autem gentes docendas jussit, velut ultimam suae voluntatis dispositionem delectis a se Apostolis relinquens: „Euntes ergo do- cetes omnes gentes . . . Praedicate Evangelium omni creaturae.“2) Mandatum hoc non illis undecim tantum datum est, sed omnibus animarum pastoribus, alioquin S. Paulus non dixisset: „Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.“3) Nec Timotheum, quem Ephesinum constituit Episcopum, appellando ad tribunal illud rigidissimum, in quo Christus praesidebit extrema die ad triumphum obedientium, et ad confusionem refragantium, suis monuisset verbis: „Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum eius, praedica verbum, insta opportune importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.“1) Cum S. Augustino interrogo, „quis haec audiens ab hac diligentia, et instantia conquiescat? quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? Hoc igitur sit primum, sit etiam efficax propositum, in piis meditationibus, sacrisque exercitiis concipiendum : assidue praedicandi Evangelium, et docendi populum, praedicandi opportune bonis et volentibus, importune pravis et nolentibus, quibus insuavis est praedicatio, ut notat S. Augustinus.5) Nullibi autem efficacius gloria Dei et salus animarum promovetur, promo- verique potest, atque in s. poenitentiae tribunali. — Profecto, si omnes Confessarii tremendum illud munus digne Deo, et sacerdotali zelo administrarent, vix aliqua anima periret, et fere omnes Christi fideles ad aeternae salutis portum pervenirent. Verum enim vero, quod multi illuc non pertingant, sed pereant, indubitanter a perversa huius Sacramenti administratione repetendum est. Quid igitur, peribit in nostra scientia frater, pro quo Christus mortuus est ? Absit.6) Armemus nos sacra- mentali zelo, ut tantum malum impediamus, faciamusque e parte nostra, quidquid fieri a nobis potuerit, ut animas ab interitu vindicemus, juxta illud: „erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.“7) Fixum Vobis sit, quod nolitis perfunctorie, negligenter, stupendaque pessimorum Confessa- riorum celeritate, tremendum illud ministerium peragere. Qui Confessarii infinita et nunquam satis deploranda mala patrant, quandoquidem animas non salvant, sed perdunt, animas a maculis non abluunt, sed foedius inficiunt, peccata non destruunt, ’) De Civ. Dei 1. 8. c. I. — 2) Matth. 28, 18; Marc. 16, 15. — 3) 1, Cor. 9; 16. — *, 2. Tim. 4, I. 2. — 5)Epist. ad Creecon, — «J 1. Cor. I, xi. — ’) Prov. 24, ix.