Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

20 stiani in tenebris, et non potius sicut in die honeste ambularent? Si perfecti imitatores Cbristi essemus, fideles quoque essent imitatores nostri; quia, ut S. Joannes Chrysostomus observat, discipuli super doctorum vitam intuentur, neque tam considerant ea, quae a nobis dicuntur, quam quae aguntur. Laici videntes nonnullorum Ecclesiae ministrorum mores Evangelio contrarios, vitam vitae Christi dissimilem ; audiunt illos e cathedra detonantes : „nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis regnum coelorum vim pati, et a violentibus illud rapi; arctam viam esse, quae ducit ad coelum; qui spiritum Christi non habet, hunc non esse Eius : interim clarissime vident, quod ipsimet viam latam et spatiosam ingrediantur, spiritum habeant mundanum, vident, quod qui super cande­labrum positi sunt, ut luceant omnibus, qui in domo sunt, non dent nisi irreligio­nis exempla, quod qui deberent esse sal terrae ad condiendas hominum mentes, et ad homines a putretudine peccatorum praeservandos, non praebeant, nisi laxioris vitae exempla; quod haud pauci Evangelii praecones factis suis nonnunquam ever­tant veritates, quas tanto zelo videbantur in cathedra asserere, hinc scandalum passi illis fidem omnem detrectant observantes; „si concionator ille, quod edicit, ipse crederet, non utique contrarium ageret.“ Inde fit, ut fideles paulatim in fide titu­bent, tandem illam perdant, passionibus frena laxent, et de crimine in crimen ruant. Ruina populi mali sacerdotes. Cum S. Paulo loquendo:1) „Confidimus de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti: tametsi ita loquimur;“ vos omnes ardentissimum votum, desiderium­que in iis, quae facietis, ss. exercitiis concepturos, salvandi animas, tam vestram, quam curae vestrae creditas, ac idcirco etiam toto pectore incumbendi in Evange­lium et pastoralem laborem. Sed factis comprobandum est concepta vota efficacia fuisse. Facto autem nonnisi ii comprobabunt, qui omnes et singulas vigilantissimi pastoris partes ad amussim adimplere satagent, qui oves errantes, animas, non cor­ruptibilibus auro vel argento, sed sanguine Filii Dei redemptas,?) ast diabolica fraude deceptas, reducere ac salvare totis viribus studebunt, qui nullis parcent laboribus, quive in multa patientia, in vigiliis, in lenitate, in charitate non ficta, in spiritu humilitatis et mansuetudinis, rudes instruent, bonos firmabunt, discolos carpent, et ad frugem reducere adnitentur. Ex infinito propemodum pastoralium officiorum ambitu in tribus his, bo­norum propositorum efficacia se probet, seque exerat, est necesse: in praedicando Verbo Dei et docendo populo; in dispensatione Sacramentorum; in pascendo grege Domini per conversationis exemplum. Ignorantia veritatum fidei, ut apprime nostis, multorum malorum mater, et origo vix non totius mali, et ut S. Isidorus Hispal, observat, vitiorum et errorum nutrix est. Haec causa est, quod tanti Christiani sint in rebus fidei velut parvuli fluctuantes, et circumferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris hominum, qui se dicunt naturae scrutatores et philosophos, de quibus jam Cicero notavit, nihil esse tam ^ absurdum, quod non asseruit aliquis philosophorum, qui tamen ab ignorantibus suspiciuntur, quia pruriunt auribus; illos intelligo, qui nihil aliud in homine dete­xisse garriunt, quam organa corporea, quam sensibilitatem, seu sensualitatem, quibus *) Ep. ad Hebr. 6? 9. *) I. Petr. I, 18.

Next

/
Thumbnails
Contents