Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
19 „tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.“') Utique, teste enim Gentium Apostolo,') „Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut exhiberet sibi illam gloriosam, non habentem maculam vel rugam, aut aliquid huiusmodi sed ut sit sancta et immaculata.“ Sancta est in veritate doctrinae, quam docet, in morum sanctitate, quam praecipit, et commendat, sancta est in Capite suo et auctore, nec non in tot piis sanctisque animabus, quae ubique locorum, in quolibet statu et conditione vixerunt, et vivunt; immaculata est, quia nullatenus coinquinatur immorige- rorum malorum suorum filiorum peccatis ac delictis. „Simile factum est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.“ Item: „simile est regnum coelorum sagenae missae in mare; et ex omni piscium genere congreganti.“3) Quamobrem, qui constituunt nobiliorem partem Ecclesiae, illos pusillum gregem Salvator appellavit4) relate ad illos, qui sua culpa pereunt. Si proinde in exteriorem faciem Ecclesiae mentis nostrae oculos conjiciamus, quid videmus, quid observamus? Hoc, quod spiritus irreligionis, impietatis et atlieismi repleat orbem terrarum, quod pantheismus, scepticismus, materialismus maximum ubique faciat progressum ; quod in populo christiano languescat pietas, frigescat charitas, lumen fidei paulatim deficiat, omnis generis vitia universum orbem, quasi diluvium inundent. Obtinet illud, quod in Osea legimus Propheta: „Maledictum et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.“ s) Proh dolor! deberet ubique cum laetitia florere sanctitas, et late dominatur iniquitas. Quaeritur ex me, quo in nexu sint haec tristia phaenomena cum sacris exercitiis, quae Clero per citatum dioecesanae Synodi statutum commendantur? Novi plures assignari posse, et reipsa assignari causas huius revolutionis morum: civilium legum laxitatem, nimiam erga vitia tolerantiam, quam multi velut primam et palmarem mali causam proferunt. Sed nemo in historia Ecclesiae primorum saeculorum plane rudis negaverit, illorum saeculorum leges erga quaelibet vitia, et quaslibet turpitudines longe indulgentissimas fuisse, imo tunc gravissima vix non vitia exemplo Deorum, qui vitiis inclaruerunt, consecrata novimus. Et forte Christiani in medio nationis pravae ac perversae non fuerunt sancti ? vel forte Sacerdotes christiani Ecclesiae ministri etiam tunc ab Apostasiae crimine non abhorruerunt ? et non potius tam hi, quam illi vitam posuerunt, ut in fide, innocentia, virtute usque finem perseverare valerent? Yel forte tunc Christianorum fidei non insidiabantur monstra variorum de Deo, de Christo, verbo de religione errorum ? Utique. Scimus enim S. Paulum monuisse fideles, ne se seduci patiantur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi.") Et Christianis illius aevi suffecit monitio Apostolica. — Quidquid vero sit de causa malorum, quibus hodie laboramus, seu rectius de concursu et concatenatione plurium causarum, utinam mali causa repetenda non foret etiam inde, unde suo tempore moralem coecitatem populi maligni, repetiit dolore percitus Jeremias.7) Si enim omnes ministri Ecclesiae sanctitatis radios quaquaversum spargerent, si forent, ut esse deberent, sal terrae et lux mundi, ambularent ne tot chri<) Cant. 4. 7. — a) Ephes. 5, 17. — ’) Matth. 13, 24, 25. 47. — *) Luc. 12, 32. — °) Os. 4, 2. — •) Col. 2, 8. — ’) Thren. 4.