Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

18 ni carnem suam mortificet; quid Nobis, qui fragiles arundines sumus, et qui eius, nec gratiis, nec meritis gloriamur, metuendum ? E vestris item adhortationibus in- telligant, opus esse, ut scindant corda sua, quia cor contritum et humiliatum Deus non despicit, praesertim, si misericordiae in pauperes largitate pinguescat A vobis cognoscant, integrum ac perfectum jejunium ab illo observari, qui a vitiis abstinet, dicente S. Thoma de Villa nova: „Sit integrum et perfectum jejunium tuum; quare unus solus sensus, scilicet gustus jejunabit? jejunent potius omnes sensus; peccave­runt omnes, Domino faciant omnes satisfactionem. Jejunet intellectus a pravis cogi­tationibus, voluntas a malis desideriis, oculus a visu curioso et delectabili, lingua a verbis otiosis et scurrilibus, auditus ab auditu detractionum, pedes ab illicitis nego­tiis, manus a rapinis, et denique tota caro a voluptatibus etiam licitis ; hoc est per­fectum jejunium et gratum coram Domino, cum omnes sensus abstinent a mundanis, ut vacent in divinis.“ ') Denique eo etiam dirigendae sunt adhortationes et instru­ctiones pastorales nostrae, ut fidelibus omnibus non tam innotescat, quam potius in memoriam revocetur praeceptum annuae confessionis, quod Concilium Lateranense IV. promulgavit, et cui propter paschalem communionem paschali tempore satisfa­ciendum est. Cum nostro tempore plures inveniantur, qui semel tantum per annum confitentur peccata sua, doceantur hi a confessariis, tali modo non satis in tuto lo­catam esse animae salutem, moneanturque, ut paschalem confessionem, eo majori saltem cum diligentia, puetate erga Deum, et praevio strictiori conscientiae examine peragant. Exponatur illis, nihil insipientius esse, quam delicta delictis cumulare, de die in diem vivere, et mortis incertae periculo, non placato Deo, quem saepissime per annum offendunt, se objicere; praeceptum Ecclesiae de confessione annua nonnisi ad duritiem cordis impoenitentium latum fuisse, sed de timoratae conscientiae Chri­stianis melius quid, et perfectius sperari, sacramentorum nempe dignam atque fre­quentem participationem. Praelaudatum Synodi Dioecesanae Statutum non de eo solum providet, quid a pastoribus animarum agendum, praestandumque sit, ut populus fidelis sacrum qua- dragesimale tempus fructuose, cum foenore nempe spirituali et animarum lucro trans­igat, sed innuit etiam modum, quo ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei salutem suam tempore illo operari debeant. Praescribitur ibi : „Quivis districtu- alis Presbyter ante defixam pro sacramentali peragenda confessione diem, adminus triduana domi asservabit sacra exercitia, semet continuo in quantum saltem pastora­les obligationes patientur, in cella sua continebit, orando, meditando, semet pro sacra confessione parando. In cubiculis vestris compungimini.“ Una est sanctissimorum do- ctissimorumque virorum sententia, nihil sacris exercitiis bene peractis aptius effica- ciusque esse ad renovandum spiritum mentis nostrae, ad refocillandos animos, et vires resumendas, ad sancte digneque ambulandum, uno verbo : ad resuscitandam gratiam in sacra ordinatione acceptam, quam resuscitationem identidem urgere S. Paulum nostis, quem sine gravi causa nihil ursisse, nemo inficiabitur. Dubitari nequit, quin Ecclesia, sponsa Christi, quam acquisivit sanguine suo, sit sancta et immaculata. Hinc haec Spiritus Sancti Verba optime illi conveniunt: *) *) Cane. I. in Dom. I. Quadrag.

Next

/
Thumbnails
Contents