Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

178 relabi. — Atqui arcano Dei consilio istius modi calamitas sicut alias terras non pau­cas, ita Africam Romanam perculit, cum sapientiam Christianam mature Afris cogni­tam et receptam maximarum tempestatum fluctus violenter extinxerint. In quo prae­ter modum luctuosa fortuna Carthaginis: hanc quippe Christianis non minus quam bellicis civilibusque praestantem laudibus calamitosae vicissitudines suis ipsam ruinis oppressam funditus deleverunt. Harum cogitatio rerum facit ut Nos, officii Nostri apostoliéi memores, ad maritimas Africae oras, quae prope sunt in conspectu positae, non sine paterna pietate hoc tempore intueamur. Quoniamque videmus catholicum nomen satis iam in illo tractu reviviscere, volumus ut bona illa seges, quae uberes pollicetur fructus, cultura et curatione Nostra altiores quotidie radices agat, bene- que Deo adiuvante adolescat. Quamobrem cum ad rei sacrae stabilitatem atque ordinem omnino plurimum referat, singulis Christianorum societatibus suos sibique proprios praeesse Episcopos, arbitrati sumus, spectato Ecclesiae Africanae statu, Sedem Archiepiscopalem Carthaginiensem restitui, sublata administratione Aposto- lica oportere. Qua in re libet quidem aliquid cogitatione repetere de pristino eius Eccle­siae splendore, atque a praeteritarum rerum memoria auspicium capere futurarum. Sane Ecclesiam Africanam e Romana prognatam esse constat, cum ab ultima anti­quitate traditum sit, si minus beatum Petrum, certe proximos eius successores Evan­gelium Afris attulisse. Apud quos Christianum nomen apparet celeriter adultum: altero enim nondum exacto saeculo, descriptis finibus impositisque rite Episcopis, plurimae per Africam Ecclesiae constitutae sunt. Easque disciplina floruisse vel ex eo coniici licet, quod ante exitum saeculi secundi Ecclesia catholica Pontificem ex Africa accepit, scilicet sanctum Victorem, qui, Christiana republica naviter gesta, de­cennio post martyr occubuit. — Brevi autem intervallo non mediocris extitit copia sapientium hominum atque magnorum: Cyprianum intelligimus, Tertullianum, Aure­lium, Evodium, Possidium, et qui non Africam modo sed universam Christianam rempublicam unus maxime illustravit, Augustinum. Ab ipsis vero Ecclesiae Africanae primordiis praestitisse Carthaginem nemo dubitat. Huius enim civitatis Episcopis ius est mature quaesitum ut ceteros potestate anteirent, ipsaque Carthaginiensis Ecclesia, ut est apud Augustinum,1 caput Africae appellaretur. Revera tanta erat Carthaginiensium Pontificum per Africam auctoritas, ut de caussis Ecclesiarum cognoscere consueverint: item responsa Episcopis dare, legatos ad Principem mittere, concilia omnium provinciarum indicere. Qua de re perhonorificum et gravissimum est sancti Leonis IX decessoris Nostri testimonium, qui de iure Archiepiscopatus Carthaginiensis sententiam rogatus, ad Thomam Epi­scopum sic rescripsit; sine dubio post Romanum Pontificem primus Archiepiscopus et totius Africae maximus metropolitanus est Carthaginiensis Episcopus: nec pro aliquo episcopo in tota Africa perdere potest privilegium semel susceptum a sancta romana et apostolica Sede, sed obtinebit illud usque in finem saeculi et donec invocabitur in ea nomen Domini Nostri lesu Christi, sive deserta iaceat Carthago, sive resurgat gloriosa aliquando. Hoc ex con­cilio b. martyris Cypriani: hoc ex Synodis Aurelii: hoc ex omnibus Africanis conciliis; * * Epist. XXXXIII, mim. 17.

Next

/
Thumbnails
Contents