Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXV.
non pauca divinitus facta sunt, ita ut non modo ex finitimis civitatibus et oppidis, sed a longinquis etiam locis ad sacros cineres supplicatum, populi 'venirent. Quare Ilex Alfonsus III Decessoris sui exemplum imitatus exaedificationem amplioris templi aggressus est, ita tamen ut antiquus loculus intactus maneret, et illud properata molitione absolutum regio sumptu exornavit. Exeunte saeculo X efferatae Arabum copiae, rursus in Hispaniam irruptione facta, oppida complura diripuerunt, ac magna civium edita strage, omnia ferro et incendiis vastarunt. Nefandissimus Emirus Almansor, quem sepulcri sancti lacobi cultus non latuerat, ad direptionem et eversionem animum iam intenderat; quod si perficere potuisset, maximum Hispanorum praesidium, et in quo erat eorum spes omnis, sese expugnaturum arbitrabatur. Quapropter iis, quos praedonibus suis praefecerat, imperat, Compostellam recta proficiscantur, urbem adoriantur, templum et sacra omnia dedant igni delenda. At Deus exortum iam et dilapsum incendium ad presbyterii limen restinxit, et Almansorem eiusque copias foedis torminibus percussit, quibus divexati Compostella discesserunt, et fere omnes cum Almansore subita morte perierunt. — Extabant adhuc sparsi circa hypogeum cineres hostilis ferocitatis reliquiae, divini praesidii documentum. Quibus e malis ubi se emersit Hispania, Com- postellae Episcopus Didacus Pelaez, in ipsis ruderibus veteris templi ampliorem aedem ab inchoato excitavit, quae a posteriori Episcopo Didaco Gelmirez, splendidiore cultu et maiestate aucta Basilicae nomine et iure donata est. Huius Episcopi praecipua cura fuit sacras reliquias sibi traditas recognoscere, et educto in sublime pariete, loculum inaccessum reddere. Quae inter agenda ex sacris ossibus particulam quamdam dissociare non dubitavit, eamque sancto^ Attoni Pistoriensi Episcopo adiectis litteris dono misit. Partem hanc ex hodierna peritorum inspectione compertum est demptam fuisse ex capite: ea enim est, quae apophisis mastoidea vocatur, sanguine adhuc respersa, \itpote quae gladii ictu, quum caput cervicibus abscinderetur, percussa est. Piae reliquiae prodigiorum fama et avita civium religione sanctae singulari pietatis studio coluntur adhuc ab Ecclesia Pistoriensi. — Interea Hispaniensis Sanctuarii fama longe lateque pervulgata, innumerabiles peregrinorum cohortes ex universis fere terrarum partibus illuc confluebant, et adeo crevit frequentia, ut ingentibus peregrinan- tium catervis ad sancta Palestinae loca et ad limina Apostolorum Petri et Pauli, merito compararentur. Ac proinde Romani Pontifices Decessores Nostri dispensationem voti de peragenda Compostellana peregrinatione suscepti, Apostolicae Sedi reservarunt. Saeculo XVI nondum exacto, coorta est foeda et atrox tempestas, qua per Hispaniam fere totam saeviente, sacrum Apostoli sepulcrum in periculo fuit non tam communi, quam proprio. Indicto enim bello Hispanos inter et Britannos, hi, qui a catholica fide ad haeresim desciverant, praedari et diruere catholicorum templa, et sacra omnia violare et delere sibi constituerant. Quapropter in Gallaecia, regione mari citima, exposito exercitu, sacras aedes everterunt, caelitum beatorum imagines, reliquias et quae omnia sanctiora - habentur, haeretico furore combusserunt, deinde ad perniciosam, ut aiebant, superstitionem extinguendam, Compostellam. versus castra moverunt. — Praeerat id temporis Compostellanae Ecclesiae piissimus Archiepiscopus Ioannes a sancto Clemente, qui collatis cum Canonicis consiliis de sacris Sanctorum