Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

167 XXV. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. LITTERAE APOSTOLICAE QVIBUS CONFIRMATVR IVDICIVM A CARDINALI ARCHIEPISCOPO COMPOSTELLANO LATVM SVPER IDENTITATE CORPORIS S. IACOBI M. APOSTOLI ITEMQUE SS. ATHANASII ET THEODORI DISCIPVLORVM EIVS. LEO EPISCOPYS SERVVS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Deus Omnipotens, qui mirabilis est in Sanctis suis, providentissime voluit, ut, quum eorum animae caelo receptae gaudio perfundantur sempiterno, corpora con­dita terris singulari observantia colantur ab hominibus et religionis splendore hone­stentur. — In his vero Dei providentia et misericordia luculenter apparet, qui cum multa sinat per ea divinitus accidere, simul et utilitati consulit nostrae, et gloriae, quam sancti sui consequuntur in terris. Haec enim caelitum beatissimorum pignora, quae nobiscum manent, quoties invisimus, toties admirabilem praeclarissimarum vir­tutum seriem, quibus, illi in mortali vitae cursu in exemplum ceteris praeluxere, memoria repetimus, et ad eas imitandas vehementer adducimur. Sunt autem, teste Ioanne Damasceno, sanctorum corpora perennes in Ecclesia fontes, ex quibus tam­quam rivuli salutares effunduntur in populos christianos dona caelestia, beneficia, et ea omnia quibus maxime indigemus. — Quapropter non mirum est si providentis Dei consilio nonnulla sanctorum corpora, quae antea in oblivione posteritatis velut in tenebris delitescebant, his potissimum temporibus in lucem prodeant, quibus et Ecclesia maximis agitatur fluctibus, et egent christiani acriori ad virtutem incitamento. Hoc nostro vertente saeculo cum a potestate tenebrarum teterrimum indictum fuerit bellum adversus Dominum et adversus Christum eius, auspicato quidem et divinitus inventi sunt sacri cineres sancti Francisci Assisiensis, sanctae Clarae Virginis Legi­ferae, sanctorum Ambrosii Pontificis Doctoris, Gervasii et Protasii martyrum, Philippi Nr. 5606. Apostolica Confirmatio judicii, super identitate cor­poris S. Jacobi Apostoli ejus- que discipulo­rum, a Cardin. Archi-Epi- scopo Com- postellano lati.

Next

/
Thumbnails
Contents