Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

cui potissimum erat inscripta, vix evulgatam reprehendissent vehementerque impro- bassent, tamen gravissimorum virorum de illa iudicium exquirendum putavimus, hac etiam de caussa ut expostulationibus, quae ad Nos perferebantur, satis fieret. Itaque supremo Consilio Nostro sacrae Inquisitionis praecepimus, ut de utraque scriptione accurate quaereret, et quid censeret faciendum, decerneret. Consilium vero, liabitis haud semel coetibus, diligentique iudicio adhibito, utramque damnavit; altqram de­creto edito die 15 iunii anno 1881, alteram die 30 április hoc ipso anno: eaque de­creta per Consilium Nostrum noxiis libris notandis praepositum, auctoritate Nostra promulgari iussimus. Neque vero praetermissa sunt opportuna hortamenta aliaque caritatis officia, impetrandi caussa ab auctore, ut quae scripto mandavisset, mutata voluntate damnaret, sententiamque suam legitimae potestatis iudicio auctoritatique submitteret. Id quidem ille praestitit, ubi perlatum est decretum anno 1881, edita de­claratione qua opus suum improbabat; quae ad decretum ipsum adiuncta est. Verum, quod boni omnes deploravere, homo suarum opinionum tenax, aliud scriptum scilicet 11 Vaticano Regio iisdem, quos antea repudiaret, erroribus inquinatum in lucem edidit, ita quidem de superiori illa declaratione locutus, ut ei vim omnem vafra callidaque interpretatione ademerit. Quo tempore, cum supremum Inquisitionis Consilium laturum esset de hac altera scriptione sententiam, monitus auctor est ut memor esset officii, submittendo- que sese oblatam ceteris offensionis caussam compensaret. Sed cunctantem callideque tergiversantem severioribus urgere monitis praeceptisque, secundum Ecclesiae disci­plinam, opus fuit. Quae cum irrita cecidissent, res postulare visa est, ut decretum ede­retur, quo ille canonica suspensionis poena afficiebatur, nisi intra definitum tempus paruisset. Ille tamen parere recusavit: quin immo obstinatior in sententia audacior- que factus, scriptionem publicavit misitque ad sacrum Inquisitionis Tribunal, in qua contumax spiritus cum pristina opinionum insolentia coniungitur. Titulum inscripsit Lo scandalo dei Vaticano Regio, duce la Providenza, buono a qualche cosa, adiecitque appendicem acerbe contumelioseque appetentem quaecumque hactenus a sacro Inqui­sitionis Consilio in hac eius caussa, de qua loquimur, acta sunt. Atque hoc postremum opus, caussa per idem Consilium rite cognita, damnatum est lata sententia die 16 superiore mense iulio; quam pariter Consilium nostrum libris notandis, Nobis man­dantibus et probantibus, promulgandam curavit. Haec omnia, Venerabiles Frater, Nobiscum in animo considerantes, acerbum dolorem ex tanta hominis pertinacia capimus: simulque pravitate commovemur exempli, quod improvidae praesertim iuventuti perniciosum esse necesse est. Nos quidem pa­ternae lenitatis indulgentiaeque partes egimus libenter et agemus: nihilominus No­strum est sacrorum Consiliorum, quorum opera in maximis Ecclesiae negotiis utimur, auctoritatem tueri, eorumque dignitatem contra male dicta iniuriasque defendere. Quoniam igitur te, Venerabilis Frater, teste atque interprete usi sumus in iis quae hactenus ob hanc caussam suscepimus, ut hominem ad sanitatem officiumque revocaremus, tibimetipsi has litteras, velut continuata caritatis Nostrae documenta, dare decrevimus. Illuc autem hae litterae pertinent, ut cognoscatur quae sit de lucu­brationibus supra memoratis Nostra sententia; nimirum reiicere Nos et improbare 154

Next

/
Thumbnails
Contents