Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
118 erant, jam que celebrata sunt in Ecclesia S. Mariae supra Minervam in Urbe ad expiandas novas injurias a perditissimis blasphemisque hominibus Deiparae Virgini illatas, qui etiam in Almae eius Domus Laux-etanae Sanctuarium acuerunt linguas suas. Novarum injuriarum haec fuit occasio. Hominis impiissimi, quo nullus unquam maiores in quaevis sancta et sacra effutivit blasphemias, quem in procaci et turpi, quam in S. Sedem Apostolicam et Christi in terris Vicarii augustam personam acuit lingua, vix unquam aliquis superavit, sed quem tamen sic dicti revolutionarii tamquam suum heroem idolumque suspiciunt, hominis inquam huius nomen, et acta factaque sacrae aedi Lauretanae inscribere, marmori ibi locando, insculpere socii, in vivis adhucdum agentes, in animum suum induxerunt. Intentam profanationem sacratissimae aediculae, cuius parietes Deipara a teneris incoluit, et quos inter Filius Dei humanum corpus assumpsit, aequo animo ferre nec potuerunt, nec voluerunt catholici, contra quam quum voce ac scriptis consurrexissent protestarenturque, a moliminis auctore et eiusdem farinae hominibus contumelias, convitiaque in Dei Matrem, eiusque aediculam conjecta reportaverunt. Impium molimen effectui mancipatum non est; Praefectus enim regionis et Civitatis semet illi opposuit non e religionis pietatisve motivo, verum propter auri sacram famem, lucrum nempe cessans ; facile namque praevideri potuit, peregrinorum, undique ad sacram aedem Lauretanam confluentium concursum impio profanationis ausu completo, plane cessaturum esse. In expiationem novarum harum injuriarum triduana solemnia in honorem Beatissimae Virginis a Summo Pontifice indicta cele- brataque fuere in Ecclesia S. Mariae supra Minervam Eomae. Ilaec quoque solemnia grex impiorum in Ecclesiam illam irrumpens turbare voluit, imo aggressus est; qui autem tantum abest, ut finem intentum assequeretur, ut potius praesentis in templo innumerabilis propemodum fidelis populi videre, audire, experirique debuerit vivam fidem, intimamqxie in Deiparam Virginem pietatem. Par devotio, e voto dispositioneque Sanctissimi Domini Nostri celebranda est etiam apud nos diebus 6, 7 et 8 Septembris h. a. Praesentium igitur vigore dispono, ut die 6-a dicti mensis in qualibet parochiali Ecclesia mane celebretur Missa cantata sub exposito Venerabili, post meridiem autem absolvantur Litaniae Lauretanae sub eadem expositione in honorem Beatae Dei Genitricis Mariae. !Est etiam sermo sacer saltem brevior dicendus mane vel post meridiem, prout DD. Parochi opportunius judicaverint. In cultu divino px-aescripto dierum 7 et 8, quarum prior est Dominica, et posterior festum Nativitatis B. M. V. nihil immutari volo, fiat tamen sub expositione Sanctissimi, ut die 6. Qui tridui tempore devotioni interfuerint fideles, iis Summus Pontifex concessit pro qualibet vice septem annorum et septem quadragenarum Indulgentiam; qui vero devotioni qixotidie interfuerint, et intra triduum confessi ac sacra synaxi fuerint refecti, atqxxe ad mentem Suae Sanctitatis Deum oraverint, plenariam Indulgentiam semel lucrandam, etiam ani- mabus in Purgatorio detentis applicabilem impertitus est. Suapte intelligitur fidelem popxxlum tam super instituenda devotione, quam de lucrandis indulgentiis Dominica XIII. post Pentecosten, in diem 31. Augusti incidente, ex ambone edocendum esse. Strigonii, die 18-a Julii, 1884.