Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

9 Fundatio scholaris, a 1880. erecta, anno mox praeterlapso reddidit censum, in monetam currentem redactum 7111 fl. 2 xros. — Tertia huius summae parte lit­teris fundationalibus conformiter, in subsidium scholarum catholicarum impensa, duae tertiae eiusdem partes, retenta clavi prioris anni inter egentiores docentes distributae sunt ita, ut universim 108 Archi-Dioecesani docentes subsidio recreari potuerint, cu­ius in assignatione hac quoque vice principalis habebatur respectus ad tabellas informa­tionum, quas T)D. VADiaconi et scholarum elem. inspectores cum supplicibus do- centum horsum substraverunt. Cum satisfactione ex his relationibus observabatur, quod resoluta subsidia multis docentum incitamento fuerint subeundi examen, sic di­ctum habilitatis, vel suo loco procurandi sibi a tali dispensationem. Et haec regula in futurum quoque normam in distribuendis subsidiis constituet; necesse est enim, ut docentes catholici, hac etiam ex parte emineant, nec inveniantur inter illos, qui legis postulato satisfacere neglexerunt, hocque pacto subsidio vel ideo non digni cen­sendi sunt, quod iis, qui ex adverso sunt, obloquendi, ac contra catholicos docentes excipiendi ansam praebuerint, praebeantque, quos omni exceptione superiores esse oportet. Nr. 483. Archi-Eppalis scholaris fun­dationis census pro anno 1883 qualiter im­pensi. Quod jam attinet ad communitates, quae subsidii ex hac fundatione per decursum anni elapsi participes redditae sunt, has prout et summam illis resolutam ob oculos sistit sequens elenchus, juxta quem acceperunt communitates : Csejthensis 300 fl.; Gruthorensis 100 fl.; Kékkőensis 400 fl.; Kisbodakensis 100 fl.; Kishártyá- nensis 40 ti.; Kóvárensis 600 fl.; Kuklóensis 200 fl.; Nagyfalvaensis 100 fl.; Nagy- szelezsényensis 300 fl.; Nahácsensis 140 fl.; Nyitrabajnaensis 200 fl.; Nyitraveze- kényensis 50 fl.; Palástensis 100 fl.; Sághujfalvensis 100 fl.; Varrasúrensis 80 fl.; Vezekényensis 200 fl.; universim itaque 2970 flor. Praetermittere autem non possum, quin hac etiam occasione attentionem DD. VADiaconorum ad circumstantiam illam provocem, quod per fundationem hanc praecipue illis egentioribus communitatibus catholicis succurrere intenderim, quae sua etiam e parte quod debent, et in quantum valent, faciunt; scholarum enim erectio et reconstructio in prima linea ipsis communitatibus ac respective fidelibus incumbit, qui proin si subsidii participes reddi cupiant, docere tenentur, quae et quanta sint sacrificia illa, quae in hunc finem ipsi ferre parati sint. Hoc modo factum est, quod multae jam in ADioecesi scholae catholicae, a fundamentis neoerectae vel reconstru-

Next

/
Thumbnails
Contents