Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

98 Nr. 2797. De nova edi­tione Gradua- lis Cantus Gregoriani rescripta Pon­tificia. Monachus Benedictinus Congregationis Solesmensis in Gallia, Josephus Pothier novis curis vulgavit Graduale Cantus Gregoriani, Summo Pontifici praesen- tatum, qui oblatum opus laudavit, quin illud ad Liturgiáé Sacrae usum approbare intenderit. Id, quod e subnexis rescriptis liquet: DILECTO FILIO RELIGIOSO VIRO JOSEPHO POTHIER, 0. S. B. IN COENOBIUM SOLESMENSE, SOLESMES IN GALLIA LEO PP. XIII. Dilecte Fili Religiose vir, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Redditum fuit nobis a Ven. Fratre Nostro Johanne Baptista Cardinali Epi­scopo Tusculano opus musicae a vobis in lucem editum, vestrumque munus tumpropter eius meritum tum propter illa quae spectatissimus Vir nobis singnificavit, libenti gratoquo animo accepimus. Agnovimus enim, Dilecte Fili, vos solertem operam dedisse explicandis et illu­strandis veteribus musicae sacrae monumentis, omnemque diligentiam adhibuisse, utiliorum accuratam rationem et formam, ex antiquis lucubrationibus a majoribus vestris magna cura servatis, artis musicae cultoribus exhiberetis. Hac in re, Dilecte Fili, non solum lau­dandam ducimus industriam vestram, quae in opere difficultatis et laboris pleno plu­rium annorum curas insumpsit, sed etiam egregiam voluntatem vestram erga Roma­nam Ecclesiam, quae genus illud Sacrorum concentuum, qui S. Gregorii M. nomine commendantur, magno semper in honore habendum judicavit. Quapropter nos im­pense cupimus ut hae Nostrae litterae vobis sint testes commendationis, qua prae­clara studia vestra historiam disciplinam, decus musicae sacrae spentantia tanto ma­gis prosequimur, quo magis adversorum temporum asperitatem eluetantes, honori re­ligionis et Ecclesiae strenue famulari contenditis. Adprecantes autem clementissimum Deum ut virtutem vestram sua potenti gratia roboret, quo in dies magis lux ejus luceat coram hominibus, Apostolicam Benedictionem in auspicium coelestium mune­rum et in pignus paternae Nostrae dilectionis, Tibi, Dilecte Fili, cunctisque religiosis sodalibus tuis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 8 Martii an. 1884 Pontificatus Nostri Anno Septimo. DILECTO FILIO RELIGIOSO VIRO JOSEPHO POTHIER, O. S. B. IN SOLESMES IN GALLIA LEO PP. XIII. Dilecte Fili Religiose Vir Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quamquam Nos ad tuam epistolam rescribentes quam die 24 Decembris anno superiore dedisti, in tua tuorum que industria commendanda quam explicandis et illustrandis veteribus musicae sacrae monumentis attulistis opus Gradualis a vobis editi unice spectaverimus tamquam opus ad historiam et disciplinam seu scientiam musicae sacrae pertinens et eruditionis gratia institutum uti ex Nostris litteris patet, tamen ne litterae illae occasionem falsis interpretationibus praebeant, Tibi Dilecte

Next

/
Thumbnails
Contents