Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

67 XIII. Sonat, prout sequitur : DECRETUM Urbis et Orbis. Saecularia solemnia magno cum Catholici populi gaudio, oh incliti Mona­chorum in Occidente Patris legiferi, et Assisiensis serapliici Patriarchae memoriam superioribus annis celebrata, plurimorum desiderium excitarunt, ut incrementi aliquid acciperet cultus per annos singulos ab Ecclesia universa impendi solitus his sanctis Caelitibus, ex quibus ingentem quamdam beneficiorum vim in christianam civilem- que rempublicam influxisse miramur. Id vel magis hodie convenire merito putave­runt, ne videlicet in posterum, ob immutatam Rubricam de Translatione Festorum, illorum officia, praecipue vero Monachorum praeclarissimi Parentis, saepe saepius ad modum simplicis ritus reduci, aut penitus omitti contingat. Sanctissimus autem Do­minus Noster Leo Papa XIII pro sua speciali atque eximia erga utrumque admira­bilem Institutorem pietate et religione, accedentibus etiam aliquorum Sacrorum An­tistitum postulationibus sibi humillime porrectis, votis hisce prono ac libenti animo obsecundare decrevit. Voluit tamen ab hoc honore minime seiungi Sanctum Domini­cum Gusmanum, qui cum Familiae Minoriticae Patriarcha amicitiae arcto vinculo in caritate colligatus „integritatem caelestium doctrinarum tuebatur, pravosque haereti­corum errores luce Christianae sapientiae per eadem tempora depellebat, quibus ille, ad grandia ducente Deo, id impetravit, ut ad virtutem excitaret Christianos homines, et diu multumque devios ad imitationem Christi traduceret.“ (In Ep. Eneycl. SSmi Dni Nostri 17 Septembr. 1882.) Praecepit igitur Sanctitas Sua, ut festa Sanctorum Confessorum Benedicti Abbatis die 21. Martii, Dominici Gusmani 4 Augusti et Fran- cisci Assisiensis 4 Octobris, in Kalendario universalis Ecclesiae hactenus sub ritu du­plici minori inscripta, ad ritum duplicem majorem evellantur. Mandavit praeterea de hoc per Sacrorum Rituum Congregationem praesens edi decretum, quod anno pro­xime insequente ubivis erit executioni tradendum. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. Die 5 Aprilis 1883. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. L. f S. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 17-a Junii, 1883. Nr. 2933. S. R. C. De- cretum de festo trium Sancto­rum Ordinis fundatorum ritu dupl. maj. celebrando.

Next

/
Thumbnails
Contents