Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
65 Quibus et quot emeritis ac deficientibus Presbyteris de pensione vel sustentatione ex hoc fundo provideatur, Schematismus Archi-Dioecesanus ostendit, quorum attento numero, neminem profecto mirari subit, quod erogatio perceptionem superet ; quod fundus jam per duos annos debita contrahere debuerit, quod proinde idem ferendis, quae sibi incumbunt, oneribus par haud sit. — Siquidem autem hic antiquus emeritorum ac deficientium Sacerdotum fundus, constituat basim pensionum bene meritis praebendarum et provisionis deficientium Sacerdotum, dubitari nequit, quin huius imprimis fundi ratio habenda, eoque connitendum sit, ut ampliori illius doti prospiciatur. Archi-Episcopos praedecessores meos multa in emolumentum Cleri praestitisse facta loquuntur. Benignitatis et munificentiae eorum plura hoc etiam in campo exstarent monumenta, si excitandarum grandium aedium, per translationem Sedis Ar- chi-Episcopalis ad natale solum necessariarum onere et nobili obligatione non tam pressi, quam potius oppressi fuissent. — Jam dante Deo, tam Cathedralis Ecclesia consummata, atque ab interitu vindicata, quam residentialis Archi-Episcoporum domus perfecta est. Ipsa debita, quae anteriori tempore pro extruenda Basilica contracta fuerunt, labente tandem anno expungentur. Quod praedictis oneribus, ne alia aeque multa ac gravia commemorem, pressi Archi-Praesules indigentiarum Cleri etiam rude donati, rationem habuerint, fundus tam auxiliaris, quam instituti Sacerdotum S. Adalberti probant, ipsis auctoribus erecti, et unitis cum Clero viribus dotati, qui sic huius, prout illorum munificentiam contestantur. — E posteriori signanter fundo maxima in ipsum antiquum emeritorum ac deficientium Sacerdotum fundum redundant emolumenta quippe qui a solvendis, quas instituti S. Adalberti commembra percipiunt pensionibus immunis est. Sed nec hoc tanto suffultus adjutorio fundus ille, ut rationes perhibent, sufficiens est ad praestanda ea, quae provisiones, pensionesque quiescentium Presbyterorum deposcunt. Ut autem his praestandis par fiat pro ea, qua Archi-Dioecesis meae Clerum prosequor paterna Charitate, ac sollicitudine curare, et procurare partium mearum esse existimavi, quas executurus antiqui, de quo sermo est, fundi dotem summa centum millium florenorum in aerarialibus obligatorialibus chartis numeranda augere constitui ea lege, ut summae huius capitalis census jam altero currentis anni dimidio prae- memorato fundo fructificet. Adaucto hac dote fundo, poterit jam decerni ac statui circa pensiones emeritis presbyteris praebendas, provisiones uno verbo circa grave hoc objectum faciendas. — Quas ad notitiam Cleri Archi-Dioecesani perferendas esse, suapte intelligitur. Strigonii, die 30-a Maii, 1883. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.