Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

Nr. 2394. Terminus as­servandi exa­minis concur- sualis cum ju­venibus statum clericalem in­gredi cupien­tibus. Quando sacerdos eadem die duas Missas dissitis in locis celebrare debet, in prima, dum divinum Sanguinem sumit, eum diligentissime sorbeat. Exinde super corporali ponat calicem et palla tegat, ac junctis manibus in medio altari dicat : Quod ore sumpsimus etc. et subinde (ih alio) aquae vasculo digitos lavet dicens: Cor­pus tuum etc. et abstergat manus. Hisce peractis calicem, super corporali manentem adhuc, deducta palla, cooperiat, ceu moris est, scilicet primum purificator io, linteo, deinde patena ac palla et demum velo. Post haec Missam prosequatur et completo ultimo Evangelio, rursus stet in medio altari et detecto calice inspiciat, an aliquid divini.Sanguinis nec ne ad imum se receperit, quod plerumque continget. Quamvis enim sacrae species primum sedulo sorptae sint, tamen dum sumuntur, quum parti­culae, quae circum sunt, undequaque sursum deferantur, nonnisi deposito calice ad imum redeunt. Si itaque divini Sanguinis gutta quaedam supersit adhuc, ea rursus ac diligenter sorbeatur et quidem ex eadem parte, qua ille primum sumptus est. Quod nullimodo omittendum est, quia sacrificium moraliter durat et superexstantibus adhuc vini speciebus ex divino praecepto compleri debet. Postmoduni sacerdos in ipsum calicem tantum saltem aquae fundat, quan­tum vini prius posuerat, eamque circumactam, ex eadem parte, qua S. Sanguinem biberat, in paratum vas demittat. Calicem subinde ipsum purificatorio linteo abster­gat ac demum cooperiat, uti alias fit, atque ab altari decedat. Depositis sacris vestibus et gratiarum actione completa, aqua e calice di­missa pro rerum adjunctis vel ad diem crastinum servetur (si nempe eo rursus sa­cerdos redeat Missam habiturus) et in secunda purificatione (i. e. in Missa alterius diei) in calicem demittatur, vel gossipio aut stupa absorpta comburatur, vel in sa­crario, si sit exsiccanda, relinquatur vel demittatur‘in piscinam. Quum autem calix, quo sacerdos primum est usus, purificatus jam sit, si ille ipso pro altera Missa indigeat, eum secum deferat, secus vero in altera Missa di­verso calice uti poterit. De quibus omnibus facta postmoduni 88. D. N. Pio PP. IN per subscri­ptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua resolutionem S. C. cum adnexa In­structione approbare dignata est. Die 11. Martii 1858. C. Episc. Aldan. Card. Pal- rizi S. R. C. Prae/. H. Capalti S. R. C. Secret. Strigonii, die 16-a Maii. 1883. 4* Diem 3-am Julii a. lab. pro asservando examine concursuali suscipiendo­rum ad Seminaria alumnorum praestitui. Quod DD. Directores gymnasiorum, Paro­chi item alii qui juventutis instituendae et educandae curam gerunt, ad notitiam con­cernentium cum eo perferre velint, ut qui pro dicto examine comparere voluerint, semet pridie penes exhibitionem litterarum baptismalium et postremo obtenti testi­monii scholastici in Cancellaria mea Primatiali insinuent, quodve ad statum clerica­lem juvenes e quatuor superioribus gymnasii classibus, sed ii quoque suscipientur, qui nonnisi 4-am classem gymnasialem, eminenti tamen cum profectu emensi sunt. Strigonii, die 16-a Maii, 1883.

Next

/
Thumbnails
Contents