Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

39 pro vacante beneficio parochiali Névcdensi, usque finem mensis Aprilis a. c. duratu­rum publico. Strigonii, die 23-a Martii 1883. Existit Bulsani, quae Civitas est Dioecesis Tridcntinae, Collegium Episco­pale puerorum, idest Convictus, in quo adolescentes, qui spem promittunt fore, ut subin amplectantur statum ecclesiasticum, educantur et instituuntur. Siquidem liocce institutum stabili dote careat nec nisi e benevolis oblatis benefactorum, parentumve quorum filii alumni sunt eiusdem, sustentetur, damnificati autem per eluviones aqua­rum, imo vix non omnium suarum facultatum jacturam passi tam benefactores, quam parentes, quae adusque pro convictu obtulerunt subsidia, offerre jam non possint; non aliud restat, quam ut salutare adeo, imo in praesentibus rerum et temporum ad­junctis necessarium institutum claudatur. Tantum periculum a Dioecesi averruncatu- rus Director Convictus se ad Ven. Clerum liuius etiam Archi-Dioecesis iis cum eni­xissimis precibus convertit, ut qui Missarum oneribus non gravantur, velint aliquarum gratuito persolvendarum onera suscipere, relictis in emolumentum instituti stipendiis. Dum hae preces isthic proponuntur, velint ex V. Clero illi, qui benefactores esse cupiunt praedicti puerorum Collegi i Cancellariae Officii mei significare, quotnam Mis­sas persoluturi sint, erga subin indicandas intentiones. Strigonii, die 23-a Martii, 1883. Nr. 1668. Collegii Epi­scopalis pue­rorum Bulsani indigenti s subveniri orat instituti Dire­ctor acce­ptando Missa­rum gratis persolvenda­rum onera. Josephus Szeredy Presbyter Diocc. Quinquoecclesiensis, Suae Sanctitatis Camerarius ad hon., AA. LL. et Phil. Doctor et professor juris in lycaeo episcopali Quin- queecclesiensi opus suum, multis vestrum sine dubio haud ignotum, cui titulus „Egy­házjog, különös tekintettel a Magyar szent Korona területének egyházi viszonyaira, valamint a keleti és protestáns egyházakra“ tertiis curis typis vulgavit, quae nova editio non est pura repetitio primae et secundae, sed praesenti statui scientiae juris canonico-ecclesiastici accomodata, editionem secundam anno 1879 typis procusam, tam quoad argumentum, quam quoad valorem notabiliter superans. Vastum hoc opus, quod centum et sex philyras complectitur et duobus tomis absolvitur, non est cur multis commendetur, ipsa enim illa circumstantia, quod secunda editio, brevi quin­decim mensium spatio distracta fuerit, pretium ejus sat superque testatur; sufficiat commemorare, auctorem praeter jus ecclesiasticum universale, speciali attentione pro­sequi particularem in patria nostra juris evolutionem, suoque loco inserere non tan­tum statuta singularum Dioecesium, sed ipsas quoque leges civiles ad jus ecclesiasti­cum quoquomodo spectantes, vigentes item adhuc normales regias resolutiones et notatu digniora rescripta ministerialia, immo supremi tribunalis judiciarii decisiones, quo fit, ut praesertim animarum Curatores omnia in unum congesta reperiant, quae respectu hoc saepius in vita practica occurrunt et quorum scientia est necessaria. Opus ipsum tam apud bibliopolas, quam apud auctorem 10 finis venui prostat, sed per Sacerdotes missam celebrantes, si semet eatenus directe ad auctorem converterint etiam erga missarum stipendia acquiri potest. Strigonii, die 23-a Martii 1883. Nr. 1669. Egyházjog, különös tekin­tettel a magyar sz. Korona te­rületének egy­házi viszo­nyaira“ etc.

Next

/
Thumbnails
Contents