Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
37 VI. BEATISSIME PATER Eraneiscus Cassidi i S. I. Rector Collegii Beaumont (Windsor) in Anglia ad pedes S. V. provolutus, pro sequenti oratione, quae omnibus pueris et iuvenibus, litteris operam daturis, recitanda proponetur, aliquam Indulgentiam humillime petit. Et Deus Consecratio studiorum in honorem Ivunaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis. Sub patrocinio tuo, Mater dilectissima, et invocato Immaculatae Conceptionis Tuae mysterio, studia mea laboresque litterarios prosequi volo : quibus me protestor lninc maxime ob finem incumbere, ut melius divino honori Tuoque cultui propagando inserviam. Oro te igitur, Mater amantissima, Sedes sapientiae, ut laboribus meis benigne faveas : ego vero, quod iustum est, pie libenterque promitto, quidquid boni mihi inde successerit, id me Tuae apud Deum intercessioni, totum acceptum relaturum. Arnen. Sanctissimus Dnus N. Leo Papa XIII. in Audientia habita dio 18. Novembris 1882 ab infraseripto Secretario Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, omnibus pueris et iuvenibus, literis operam daturis orationem, uti supra propositam, corde saltem contrito ac devote recitantibus, Indulgentiam tercentum dierum semel in die lucrandam benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis 18 Novembris 1882. Al. Card. Oreglia a S. Stefaxo Praefectus. Fr. Delia Volpe Secretariats. Strigonii, die 23-a Martii, 1883. BEATISSIME PATER Leo Marin Sacerdos e Congregatione s. Sulpitii, Vicarius Generalis Dioe- ceseos Aquensis et Moderator magni Seminarii eiusdem Dioeceseos, supplex adit Sanctitatem Vestram, ut approbare dignetur exhibitas sequentes orationes, propositas Nr. 16G5. S. Congregationis Rescriptum, quo conceditur Indulgentia tercentum dierum pueris operam litteris daturis, qui recitent orationem adnexam. Nr. 1GG6. Eiusdem Congregationis Rescriptum, quo Indulgentia biscentum dierum concessa est recitantibus ante et post confessionem sacra- mentalem subnexas orationes