Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. i. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Annum mox praeterlapsum, qui vicesimus quintus est mei Episcopatus, concludere nolui, quin fuerim Romae. — Non me illuc curiositas duxit, quippe cui Romanae magnitudinis mira monumenta nota sunt, sed traxit amor ac pietas in \ i- carium Christi, impulitque officium, evoluto quadriennio iterum visitandi Apostolo­rum limina, simulque rationem villicationis reddendi Principis Apostolorum succes sori, cuius instantia quotidiana solllicitudo omnium Ecclesiarum. Ad limina Apostolorum datum mihi fuit, Natalitia Domini Nostri Jesi Christi festa obire, atque ad Praesepe Domini toto cordis affectu orare, ut popul omnes Angelorum gloriae et pacis hymnum audiant, et ad veritatem, quae Christu: est, a quo tam multi nostro tempore aberraverunt redeuntes, intelligant, non esst in alio aliquo salutem; nec enim aliud nomen esse sub coelo datum hominibus, ii quo oporteat nos salvos fieri, atque in Deum Salvatorem nostrum, cuius gratia ap patuit omnibus hominibus, iterum credentes, abnegent impietatem et saecularia desi deria, atque sobrie et juste et pie vivant in hoc saeculo, expectantes beatam spen et adventum gloriae magni Dei. Sanctissimo Domino Nostro, Vestram fidem, fidelitatem et adhaesionem erg; S. Sedem Apostolicam exposui, a benignissimo eius conspectu non dimissus, quii Apostolicam benedictionem et Praesuli Vestro, et Vobis, fidelique huius Arch i Dioe cesis populo paterno prorsus affectu impertiretur. Quod sane. mem. Pius IX. post 20. Septembris 1870., qua die Pedemon tani Urbem Romam vi armorum subegerunt, dixit, se, sub hostili dominationi constitui, de Successore etiam valet: iinmo certum est, hunc hostilis dominationi violentas eructationes, ac vim magis adhuc sentire. Quae enim ad exeruciandun Summi Pontificis animum, ad vexandam S. Sedem Apostolicam, ad huius et Eccle siae jura convellenda, ad Ecclesiam lacerandam, et si fieri posset, dissolvendam, ve cogitari nunquam posse putabamus, ea omnia ab impiis Christiani nominis hostibus nefariisque rerum omnium perturbatoribus perpetrata fuisse novimus ; ut adeo piem hoc turbarum, periculorumque Ecclesiae Catholicae tempore singulari prorsus divin; dispositione accidisse existimem, quod ad Summum Pontificatum evectus sit Sanctis simus Dominus Noster cuius sapientiam et doctrinam Encyclicae loquuntur, digna« Majestate Romani Pontificis et Principis Cathedrae sanctitate; cuius intrepidum, for tem in re, suavem in modo, animum egregia facta demonstrant, cuius denique ex ob Archi-Episco- ' pus Roma re­dux pro votis sibi oblatis - gratias agit, et de instanti ‘ Quadragesima. 1 S 1 1 V 1 3t S 1 1 'J ) .1 1“ e Nr. 353.

Next

/
Thumbnails
Contents