Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

19 IV. Qui Romam peregrinantur Ecclesiae Catholicae fideles, nihil magis desi­derant, quam coram venerari Christi in terris Vicarium, hocque obtinere, ut qua( ipsi praesentant, rosaria, aliaque pietatis objecta, iis Beatissimus Pater suam impertiatuj benedictionem. Operae pretium est, nosse pia opera, per illos peragenda, qui retinentes aliquam ex coronis, rosariis, crucibus etc. per Sanctissimum Dominum Nostrum benedictis, adnexarum indulgentiarum participes reddi cupiunt. — Scopo hoc publi­cantur monita, quae eatenus e Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum ema­naverunt : Nr. 1287. De indulgen­tiis, quae $ rosariis, crucibus etc. ’ per Summum Pontificem be- 5 nedictis, ad- L nexae sunt. INDULGENTIAE QUAS SANCTISSIMUS DOMINUS NOSTER LEO PAPA XIII. IMPERTITUR CHRISTIEIDELIBUS QUI RETINENTES ALIQUAM EX CORONIS, ROSARIIS, CRUCIBUS, CRUCIFIXIS, PARVIS STATUIS, NUMISMATIBUS AB EADEM SANCTITATE SUA BENEDICTIS PRAESCRIPTA PIA OPERA ADIMPLEVERINT. Monita. Ut quis valeat indulgentias lucrari, quas Summus Pontifex Leo XIII. im­pertitur omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui retinent aliquam ex coronis, rosariis, crucibus, crucifixis, parvis statuis, ac numismatibus ab eadem Sanctitate Sua benedictis requiritur: 1. Ut Christifideles in propria deferant persona aliquod ex enunciatis obiectis. 2. Quod si id minime fiat, requiritur ut illud in proprio cubiculo, vel alio decenti loco suae habitationis retineant, et coram eo devote praescriptas preces recitent. 3. Excluduntur ab apostolicae benedictionis concessione imagines typis exa­ratae, depictae, itemque cruces, crucifixi, parvae statuae et numismata ex stanno, plumbo, aliave ex materia fragili seu consumptibili confecta.

Next

/
Thumbnails
Contents