Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

est in laudata Instructione his verbis: Si tamen huiusmodi testimonia haberi non possunt, s. Congreg. non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo legitimae sint et sufficientes) sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt, in quibus ecclesiastico­rum praesidum judicia haerere solent in vera justaque probatione dignoscenda ac statuenda; imo pro summa illa facilitate, quae aetate nostra facta est remotissimas quasque regiones adeundi, in omnes fere orbis partes homines divagentur, ejusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hanc Congregationem habeantur recursus, non sine porro partium incommodo, quibus inter informationes atque instructiones, quas pro re nata, ut aiunt, peti mittique necesse est, plurimum defluit temporis quin possint ad optata vota convolare. Quapropter s. eadem Congregatio huiusmodi necessitatibus occurrere per­cupiens simulque perpendens in dissitis praesertim missionum locis, ecclesiasticos praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus difficultatibus extricare se valeant, e re esse censuit, uberiorem edere Instructionem, in qua iis, quae jam tra­dita sunt, nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in ejusmodi casibus haec ipsa s. Congregatio sequi solet, ut illarum ope vel absque necessitate recursus ad s. Sedem possint judicia ferri, vel certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque 1. Cum de conjugis morte quaestio instituitur, notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque (licet a legibus civilibus fere ubi­que admittatur) a s. canonibus minime sufficiens ad justam probationem habetur. Unde s. m. Pius YI. ad Arcliiepiscopum Pragensem die 11. Julii 1789 rescripsit, solam conjugis absentiam atque omnimodum ejusdem silentium satis argumentum non esse ad mortem comprobandam, ne tum quidem, cum edicto regio conjux ab­sens evocatus (idemque porro dicendum est, si per publicas ephemerides id factum sit) nullum suimet judicium dederit. Quod enim non eomparuerit, idem ait Pontifex, non magis mors in causa esse potuit, quam ejus contumacia. 2. Hinc ad praescriptum eorumdem s. canonum documentum authenticum obitus diligenti studio exquiri omnino debet; exaratum scilicet ex regestis paroeciae vel xenodochii, vel militiae, vel etiam, si haberi nequeat, ab auctoritate ecclesia­stica, a gubernio civili loci, in quo, ut supponitur, persona obierit. 3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit, quo casu testium de­positionibus supplendum erit. Testes vero duo saP n esse debent, jurati, fide digni et qui de facto proprio deponant, defunctum cognoverint, ac sint inter se concordes quoad locum et causam obitus aliasque substantiales circumstantias. Qui insuper, si defuncti propinqui sint, aut socii itineris, industriae vel etiam militiae, eo magis plurimi faciendum erit illorum testimonium. 4. Interdum unus tantum testis examinandus reperitur et licet ab omni jure testimonium unius ad plene probandum non admittatur, attamen ne conjux alias xfu- ptias inire peroptans, vitam coelibem agere cogatur, etiam unius testimonium abso­lute non respuit Suprema Congregatio in dirimendis hujusmodi casibus, dummodo ille testis recensitis conditionibus sit praeditus, nulli exceptioni obnoxius ac prae­terea ejus depositio aliis gravibusque adminiculis fulciatur; sique alia extrinseca

Next

/
Thumbnails
Contents