Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVII.
147 XXVII. I. Decretum S. Rituum Congregationis. PRO KALENDARIO. Nr. 6058. Publicantur Decretum S. Rituum Congregationis. Hodiernus redactor kalendarii pro usu Dioeceseos Ostiens. et Veliternen. a S. Rituum Congregatione liaee declarari humillime expetivit, nimirum: 1. Quotiescumque infra octavam alicuius festi eam habentis non occurrat Duplex vel Semiduplex, neque ullum festum ad tramitem novarum rubricarum reponendum sit, fierine prorsus debet de octava, aut licitum est recitare officium votivum respectivum, prouti ex Decreto Urbis et Orbis diei 5. Julii vertentis anni indultum fuit ? 2. In festo sancti Dominici confessoris, nuper a SSmo. Dno. Nostro Leone XIII. ad ritum duplicem maiorem evecto, quaenam lectiones in officio legendae sunt? Et sacra eadem congregatio ad relationem infrascripti Secretarii sic rescribendum censuit: Ad 1. Affirmative ad primam partem ; negative ad secundam. Ad 2. Legendae sunt lectiones de communi confessoris non pontificis secundo loco: Beatus vir. Atque ita declaravit, rescripsit et servare mandavit, die 13. Augusti 1883 . II. II. Decretum S. Congregationis Indulg. et S. Reliq. ope cuius sanantur Viae S. Crucis invalide erectae. Beatissime Pater! Fr. Bernardinus a Portu Romatino totius Ordinis Minorum Minister Generalis, ad pedes Sanctitatis Suae provolutus humiliter exponit, ex publicata in ephemeride cui titulus Acta Ordinis Minorum instructione de Stationibus S. Viae Crucis erigendis fuisse compertum, eiusmodi Stationes non semel invalide erectas fuisse. Quum autem admodum difficile videatur, ut huiusmodi erectiones renoventur, hinc ne fideles visitantes tales Stationes invalide erectas, indulgentiis a S. Sede concessis privati existant, humiliter supplicat orator, ut Sanctitas Sua omnes S. Viae Crucis Stationes hucusque invalide erectas, convalidare ac ratas habere dignetur. Quam gratiam etc. etc.