Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVII.

147 XXVII. I. Decretum S. Rituum Congregationis. PRO KALENDARIO. Nr. 6058. Publicantur Decretum S. Rituum Congregationis. Hodiernus redactor kalendarii pro usu Dioeceseos Ostiens. et Veliternen. a S. Rituum Congregatione liaee declarari humillime expetivit, nimirum: 1. Quotiescumque infra octavam alicuius festi eam habentis non occurrat Duplex vel Semiduplex, neque ullum festum ad tramitem novarum rubricarum re­ponendum sit, fierine prorsus debet de octava, aut licitum est recitare officium vo­tivum respectivum, prouti ex Decreto Urbis et Orbis diei 5. Julii vertentis anni indultum fuit ? 2. In festo sancti Dominici confessoris, nuper a SSmo. Dno. Nostro Leone XIII. ad ritum duplicem maiorem evecto, quaenam lectiones in officio legendae sunt? Et sacra eadem congregatio ad relationem infrascripti Secretarii sic rescri­bendum censuit: Ad 1. Affirmative ad primam partem ; negative ad secundam. Ad 2. Legendae sunt lectiones de communi confessoris non pontificis se­cundo loco: Beatus vir. Atque ita declaravit, rescripsit et servare mandavit, die 13. Augusti 1883 . II. II. Decretum S. Congregationis Indulg. et S. Reliq. ope cuius sanantur Viae S. Crucis invalide erectae. Beatissime Pater! Fr. Bernardinus a Portu Romatino totius Ordinis Mino­rum Minister Generalis, ad pedes Sanctitatis Suae provolutus humiliter exponit, ex publicata in ephemeride cui titulus Acta Ordinis Minorum instructione de Stationi­bus S. Viae Crucis erigendis fuisse compertum, eiusmodi Stationes non semel inva­lide erectas fuisse. Quum autem admodum difficile videatur, ut huiusmodi erectiones renoven­tur, hinc ne fideles visitantes tales Stationes invalide erectas, indulgentiis a S. Sede concessis privati existant, humiliter supplicat orator, ut Sanctitas Sua omnes S. Viae Crucis Stationes hucusque invalide erectas, convalidare ac ratas habere dignetur. Quam gratiam etc. etc.

Next

/
Thumbnails
Contents