Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

±oo e navigiis, Comaromio advectis. Obsidioni, expugnationique Arcis Strigoniensis ini­tium datum 24. Octobris tantaque in expugnatione exerebatur vis, ut Tureae jam nocte, inter 26 et 27 Octobris intercedente, deditionem Arcis Regi, Caroloque Lotharingiae Duci obtulerint, nihil aliud petentes, quam ut linquere Arcem, Civitatemque incolu­mes possint, qua conditione, a summis Belli ducibus acceptata turcici milites, circiter ter mille ex arce eggressi, Budamque versus iter ingressi sunt. Qui in liberanda ab obsidione Turearum Vienna primas habuerunt partes, quippe Joannes III. Szobieszky, Poloniae Ilex, Carolus item Lotharingiae Dux, Ba- variae porro Elector, et Iludigerus Comes Stahremberg, eorum militari virtuti, pru­dentiae ac fortitudini tribuendum, quod Strigonium, sub tyrannide jugoque Turearum diu gemens libertati assertum fuerit. Quam Tureae dediderunt et die 28. Octobris evacuaverunt arcem, illam Christianus miles mox occupavit. Primi ingressi sunt victo­riosi exercitus Duces. Rex Poloniae, exstructam a Thoma Cardinale Bakócz, nec de­structam a Tureis, maliumetano tamen cultui dicatam Capellam, mox reconciliari, ri­tuque catholico benedici jussit, disposuitque, ut in illa S. Missae Sacrificium celebraretur, solemnesque Deo, qui dedit victoriam, gratiae agerentur. Rex enim hanc quoque victoriam, arcisque Strigoniensis recuperationem a Deo repetendam existimavit, quem­admodum e praecitatis illius litteris clare elucet; ex aliis item ex Arce recuperata ad eundem Cardinalem datis, quas sic incipit: „Legat Illtas Vestra ex litteris San­ctitatis Suae, quomodo divina benignitas pro fidelibus suis, non cessat miracula ope­rari. Strigonium situ et natura fortissimum redditum Christianis, Cathedra suo Pa­stori, Sedes Regni Primati, Provinciae Regno, Altaria supremo Plasmatori.“ Ipse autem illius temporis Archi-Episcopus et Primas Ladislaus Szelepcsényi ddto 5-ae Decembris 1683. alia inter Summo Pontifici Innocentio XI sic de eodem eventu se exprimit: „Et sane, Beatissime Pater, vix fieri potest, ut anima plene concipiat laetitiam suam, quod in regno Hungáriáé Religionis status ex eo, quod, parta illustri et per se tam memorabili victoria contra Tureas, maximum et principale Christianitatis munimen­tum Viennam oppugnantes, continuo malorum et calamitatum, quae ubique regnant in Hungária, haud modicum levamen senserit ex recuperatione Strigonii unaque cum eo vetera celeberrimae Cathedralis suae decora ornamentaque restituta: quod et factum esse nullus dubitat auxilio bonorum omnium largitoris Dei, B. V. Patronae Hunga- **# riae, S. Proto-Regis Stephani, et Beatitudinis Vestrae, virtuteque, consilio et industria Caesaris semper Augusti. Etenim a multis jam annis Christianorum arma nullum pro­pugnaculum a Muhametanis eripuere, et juxta chronosticon: arX Strigoniensis IfletropoLItana hVngarlae seDes tVrCIs erlpItVr. solum illud Strigoniense, alias per annos 70 et amplius ab hoste usurpatum, reddi­tum est Christianum.“ Aequum, justum ve est, ut die 28-a labentis mensis, qua Ec­clesia festum SS. Apostolorum Simonis et Judae celebrat et qua ante ducentos annos Strigonium recuperatum a Tureis, libertatique assertum est, solemnes Deo agamus gratias. Quod ut in Ecclesia Cathedrali fiat, curare ad meas partes pertinebit. Strigonii, die 30-a Septembris, 1883.

Next

/
Thumbnails
Contents