Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
123 XXII. Regium Gubernium novas edidit, publicavitque normas in conciliandis, con- trahendisque matrimoniis militum defendendae patriae (honvédség) custodum item securitatis (csendó'rség) observandas, quas I)D. Curatos quoque, quibus quippe circa haec matrimonia sua sunt agenda, tanto magis nosse oportet, quanto graviori responsionis oneri se redderent obnoxios, si praedictae normae vel eorum culpa violarentur, vel ipsos plane illas violare aut non ad amussim observare contingeret. Normae de quibus sermo est, in duas abeunt sectiones, quarum prima de matrimoniis Officialium, altera de matrimoniis gregariorum militum, et securitatis custodum disponit. In utraque primo determinantur personae, ad quas praesentes normae spectant; recensentur dein conditiones, quae ad concedendam contrahendi matrimonii licentiam requiruntur; stabiliuntur porro proventus, quos hanc licentiam consequi cupientes, remonstrare, habereque debent; indicantur postmodum illi, quibus potestas licentiam hanc impertiendi competit; tandem additur instructio super modo pertractandi supplices pro obtinenda matrimoniali licentia suo loco exhibitos. — Cum attactis normis per praelaudatum Gubernium communicata horsum est etiam instructio circa modum exarandi matriculares libros sive protocolla militum defendendae patriae, tempore pacis et belli, ex qua prout etiam e compage normarum illarum dispositiones, DD. Curatos quoque Archi-Dioecesanos respicientes erga ministeriale ddto 17-ae Junii h. a. Nr. 19.470. editum rescriptum in subnexo pro directivo notitiae statu et observantia publicantur. Nr. 4733. Normae iu matrimoniis militum defendendae patriae et publicae securitatis custodum observandae. »SS» NOSULESI SZABÁLYZAT a magyar királyi honvédség és a magyar királyi csendőrség részére. ÁLTALÁNOS HATÁROZVÁNYOK. 1. §. A m. kir. honvédség és a m. kir. csendőrség tettleges szolgálatában álló egyénei, továbbá a huzamos időre szabadságolt azon legénységi egyének, kik a harmadik korosztályból még ki nem léptek, azokat kivéve, a kik még a harmadik korosztályból kiléptük előtt a szabályszerint köteles tényleges szolgálatukat már leróvták, 0