Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

118 ctissimi Eosarii, quod Dominica 1. Octobris, seu XXI. post Pentecost, in diem 7-am huius mensis incidit, ubique locorum ac terrarum peculiari religione et cultus splen­dore, i. e. quam solemnissime celebretur, atque ut a prima die proximi mensis Octobris usque secundam diem Novembris in omnibus Cathedralibus Ecclesiis, atque pro arbitrio Ordinariorum in aliis etiam honori Deiparae dedicatis Ecclesiis vel Capellis quinque saltem Eosarii decades, adjectis Litaniis Lauretanis pie recitentur vel sub Missa coram exposito Sanctissimo Sacramento celebranda, vel in devotione pomeridiana, itidem exposito Venerabili peragenda. — Ubi sodalitates florent Eosa­rii, rem Deo gratam, Summo Pontifici probatam facient socii, si solemnem proces­sionem praedicta die, vel mense instituerint, vel si id fieri nequiret devotionis causa frequentius Ecclesiam adierint. — Iis autem omnibus, qui praemissa praestiterint, et ad mentem Summi Pontificis oraverint, septem annorum, itcmque septem quadra genarum indulgentiam, singulis vicibus obtinendam concedit Beatissimus Pater. — Qui vero supradicto tempore decies saltem, vel publice in Ecclesiis, vel justas ob causas in privatis domibus, praescriptas superius Eosarii preces oraverint, et insuper sacram confessionem ac communionem peregerint plenariae participes fient indulgen­tiae. — Meum erit providere ac curare ut festum SS. Eosarii in Ecclesia mea Cathedrali sic, prout Summus Pontifex jubet, celebretur, ibique Eosarii publica re­citatio fiat. — DD. autem Curati suarum esse partium noverint, praemissae Ency- clicae tenorem fideli populo ex ambone notum facere, itemque provocare, ut festo Eosarii, quod in omnibus Ecclesiis ea, qua licuerit, solemnitate pariter celebretur, frequentissimus ad aedes sacras confluat, et quia non opportumum dumtaxat, sed plane salutare esse censeo, ut recitatio Eosarii in omnibus parochialibus et etiam filialibus Ecclesiis peragatur, DD. Curatis non commendo tantum, sed etiam injungo, ut saltem quinque Eosarii decades adjectis Lauretanis Litaniis persolvantur. — Si quando enim, nunc invocanda est Deigenitrix Patrona Nostra et Eegni Nostri, ut succurrat miseris, juvet pusillanimos 5 refoveat flebiles, oret pro populo, interveniat pro Clero, sentiantque omnes Eius juvamen, quicunque celebrant sanctam Ipsius solemnitatem. Baics, die 14-a Septembris 1883. Nr. 4468. Ex S. Rit. ConjjregaJ. v ' DECEETUM. Rheginen. Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Er. Iesualdi a Ehegio Sacerdotis Professi Ordinis Minorum sancti Francisci Capuccinorum. Quum ad instantiam Eev. Patris Er. Amedei ab Urbeveteri Sacerdotis Pro fessi, et Postulatoris Generalis Causarum Beatificationis et Canonizationis Servorum Dei Ordinis Minorum Sancti Francisci Capuccinorum, Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII die 23 Iunii anno 1881 iam benigne indulsisset, ut de Fama Sanctitatis Vitae, Virtutum et Miraculorum in genere praedicti Ven. Servi Dei Fr. Iesualdi a Eegio agi valeret in Sacra Bituum Congregatione Ordinaria, absque in­terventu et voto Consultorum; Emus et Emus Dnus Cardinalis Thomas Maria Mar- tinelli, loco et vice Emi et Emi Cardinalis Panebianco huius Causae Ponentis, se­quens Dubium discutiendum proposuit in Ordinariis Sacrorum Eituum Comitiis, sub-

Next

/
Thumbnails
Contents