Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

113 XXL SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Supremi Apostolatus officio quo fungimur ct longe difficili horum tempo­rum conditione quotidie magis admonemur ac propemodum impellimur, ut quo gra­viores incidunt Ecclesiae calamitates, eo impensius eius tutelae incolumitatique con­sulamus. Quapropter, dum quantum in Nobis est, modis omnibus Ecclesiae iura tueri, et quae vel impendent vel circumstant pericula antevertere et propulsare conamur, assidue damus operam caelestibus auxiliis implorandis, quibus effici unice potest, ut labores curaeque Nostrae optatum sint exitum habiturae. — Hanc ad rem nihil va­lidius potiusque indicamus, quam religione et pietate demereri magnam Dei Paren­tem Mariam Virginem quae pacis nostrae apud Deum sequestra et caelestium ad­ministra gratiarum, in celsissimo potestatis est gloriaeque fastigio in caelis collocata, ut hominibus ad sempiternam illam civitatem per tot labores et pericula contenden­tibus patrocinii sui subsidium impertiat. — Itaque proximis iam anniversariis solem- nibus, quibus plurima et maxima in populum Christianum per Marialis Rosarii preces collata beneficia recoluntur, preces hasce ipsas singulari studio toto orbe catholico y, Nr. 4467. Apostolicae litterae de so- lemnitate Ro­sarii B. Mariae Virginis. A. f '■f

Next

/
Thumbnails
Contents