Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
109 XX. Vigore sequentis Decreti S. R. Congregationis. GALLI ARUM. Praeclarum misericordiae erga pauperes exemplar et christianae caritatis operibus late provehendis veluti ducem insignem dedit Divina Providentia Sanctum Vincentium a Paulo, qui ad hoc omnibus omnia factus pertransiit benefaciendo, et Presbyteros a se institutae Congregationis Missionis, Puellasque a caritate nuncupatas sui spiritus uti haeredes effecit. Hisce dein sese adiunxerunt laici perplures, qui eodem beneficientiae amore acti, Vincentii patrocinio suffulti, in pauperum et infirmorum sublevationem eximia misericordiae tam spiritualis quam corporalis opera, nullis neque laboribus, neque curis neque impensis parcendo, alacriter aggressi sunt. Ex quibus derivavit illud insigne Sodalitium vulgo Conferentiae vocatum, quod anno MDCCCXXXIH Parisiis ortum, fere per totum orbem, quo catholicum pervenit nomen, mirifice diffusum est, uberesque edidit salutares fructus. Itaque hu- iusce Sodalitii socii annum quinquagesimum a fundatione sua modo recolere gestientes sibi in votis etiam esse significarunt, ut Sanctus Vincentius, quem iam proprio veluti iure tamquam magistrum et protectorem habent, Apostolicae Sedis auctoritate sibi daretur et constitueretur. Hisce votis sua coniungentes Rmi dioecesum Gallicarum Praesules a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII idipsum efflagitarunt: favore omnium huiusmodi Societatum caritatis operibus in Galliae regionibus incumbentium. Sanctitas porro Sua, referente subscripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, preces istas et postulata peramanter excipiens, Sanctum Vincentium a Paulo ceu peculiarem Societatum omnium caritatis ab eodem, ut supra, quomodocumque promanantium, earum scilicet tantum quae in Galliae ditione vigent, apud Deum Patronum declarare et constituere dignata est: iussitque praeterea de hoc Apostolicas litteras in forma Brevis expediri. Die 26 Aprilis 1883. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 25-a Augusti, 1883. Nr. 4292. " S. Vincentius a Paulo omnium societatum caritatis in Gallia Patronus declaratur. •♦á/i Instantias a docentibus, fine exsolvendarum sibi competentiarum, ad concernentes magistratus porrectas, a tymbro immunes esse, patet e sequenti, cum docentibus quoque communicando rescripto ministeriali: Nr. 4293. Resttiptum minisfeC-de im~ munitate a tymbro in exigendis competentiis docentum.