Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

106 iure merito putatur, quam Beatissimi Apostolorum Principes supra omnes mundi ci­vitates tantopere nobilitaverunt, constituto ibi catholicae unitatis centro, supremoque et indefectibili veritatis magisterio. Sacra igitur specialis Congregatio, hisce omnibus maturo examine perpen­sis, de singulis, si Sanctissimo Domino Nostro placuerit, ita decrevit: I. — Detur indultum generale tam Capitulis et ecclesiasticorum Communi­tatibus quibuscumque, quam singulis de utroque clero, persolvendi Officia votiva per annum loco Officiorum ferialium, praeterquam in feriis, Quarta Cinerum, totius tem­pore Passionis, ac Sacri Adventus a die 17 ad 24 decembris inclusive : quoad cho- ralem quidem recitationem, de consensu Capituli seu Communitatis ab Ordinario se­mel pro semper adprobando; quoad privatam vero recitationem, ad libitum singulo­rum de clero. Officia autem huiusmodi votiva per annum, missis votivis in Missali Romano positis fere respondentia, haec pro singulis hebdomadae diebus adsignantur, nimirum : pro feria II de Angelis, feria III de Sanctis Apostolis (Romae vero de SS. Petro et Paulo), feria 1Y de S. Ioseph Sponso Beatae Mariae Virginis, Catho­licae Ecclesiae Patrono, feria V de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento. Feria VI de Passione Domini Nostri Iesu Christi, sabbatho de Immaculata Beatae Mariae Vir­ginis Conceptione. Officia ipsa a Sacrorum Rituum Congregatione adprobanda erunt atque edenda. Firmis remanentibus aliis votivorum Officiorum Induitis quibuscum- que iam concessis. II. — Festa Commemorationis S. Pauli Apostoli die 30 iunii, et Ss. An­gelorum Custodum die 2 octobris, a ritu duplicis minoris ad ritum duplicis maioris eleventur pro universa Ecclesia : III. — De festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, die 29 iunii, Romae aga­tur Commemoratio singulis octavae diebus, quocumque festo occurrente. Facta autem de praemissis per infraseriptum Secretarium Sanctissimo Do­mino Nostro Leoni Papae XIII fideli relatione, Sanctitas Sua hoc Sacrae ipsius Con­gregationis Decretum, indulgendo singula in eo contenta, in omnibus adprobavit et confirmavit, atque evulgari iussit. — Die 5 eiusdem mensis iulii et anni 1883. L. f S. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 16-a Augusti, 1883. Ezen kántortanitói állomásra a pályázat f. évi szeptember hó 18-ára tű­zetik ki. 4102. sz. Az alsó dóm- tói kántorta­nitói állomás megüresedett. *ter Javadalmazása: Mint tanitó kap az „Újsághtí-féle alapitványból évi 230 frtot utólagos fél évi részletekben, május 1-én és november 1-én kifizetve a nagy- szombati m. kir. adóhivatal által; továbbá a község pénztárából 62 frt. 57 krt és végre 12 köb méter fát, melyből az iskola tantermét is köteles fűteni. Mint kántor kap: 22 pozs. méró' rozsot, élvez 8 hold és 103LJ öl térségű tagositott szántóföldet és 256 Q öl térségű szérűskertet saját mivelési terhével. Alá-

Next

/
Thumbnails
Contents