Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

77 quotqot sunt animarum pastores fundere preces sacrumque facere debeant pro po­pulo quem regunt, ex iisdem locis efficitur, idem plane esse officium Episcoporum: sunt enim Episcopi in munere pastorali principes. Sic a primo Ecclesiae ortu re­rum externarum administrationem deponere Apostoli properaverunt, quo sibi commodius orationi et ministerio verbi insistere liceret. *) Et Paulas ad Colossenses de se ipso Non cessamus, inquit, pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione volunta­tis eius in omni sapientia et intellectu spiritali.2) Et ad Philippenses; Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens,3) Et ad hanc deprecationem, in qua Paulus cum gaudio et gratias agens Deo semper haerebat non est dubium, quin sacrificium Eucharisticum adhiberet, quod est praestantissimum precationis genus, ef cuius ille potissimum caussa pontifices christianos testabatur esse constitutos. Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut of erat dona et sacrificia pro peccatis.*) Quemadmodum vero ex his locis perspicuum est, omnino Episcopos debere rem divinam pro salute populi saepe facere, ita facile intelligitur quam deceat, immo quam oporteat in diebus festis singulis facere. — Etenim festi dies singulari quadam ratione religioni addicti et consecrati sunt: per eosque, assueti intermissione laboris, Chri­stianis praecipitur plus operae iis rebus tribuere, quae ad excolendum expiandumque animum pertinent; maxime vero augustissimo sacrificio interessé, quo creatori et gu­bernatori rerum omnium Deo debitum latriae cultum adhibeant. Quamobrem ipsa vide­tur dierum festorum sanctitas postulare, ut Episcopi, Ecclesiae sibi commissae custodes et principes, sanctissimum Missae sacrificium pro populo offerant Deo, „quo tamquam Eccleesiae fidelium interpretes, omnium fidem, spem et caritatem ante oculos Domini statuentes, quod omnibus in universum, quodque fidelium opus est a Domino im­petrent.“ Huius disciplinae probe opportunitatem utilitatemque viderant Episcopi veteres, qui summa cum religione sacrificandi munus per dies festos semper usurpaverunt. Quod sane complura Christianarum antiquitatum monumenta confirmant: et in iis com­memorandum videtur S. Iustini M. testimonium ex Apologia I ad Antoninum Pium :5) in qua posteaquam nitide declarasset, consecratum in Eucharistico Sacrificio panem et vinum „non ut communem cibum et potum sumi“ a christianis, sed ut „incar­nati lesu carnem et sanguinem,“ quemadmodum „Apostoli in commentariis suis, quae vocantur Evangelia, tradiderunt,“ mox graphice describit rationem totam unde ab initio Ecclesia catholica, per oblationem huius Eucharistici Sacrificii, Solemnem cultum Deo optimo maximo exhibere consuevit Dominico quoque die, quem gentiles diem solis appellabant, ethnicum Imperatorem his verbis allocutus: „Ac solis, ut dicitur, die om­nium sive agros incolentium in eumdem locum fit conventus, et commentaria Aposto­lorum aut scripta Prohetarum leguntur, quoad licet per tempus. Deinde ubi lector desiit, is qui praeest admonitionem verbis et adhortationem ad res tam praeclaras ’) Act. VI, 4 et seq. s) Ad Coloss. I. 9. *) Ad Philip. I, 3—4. *) Ad Heb. V. 1. 6) In edit. Maurin, pag. 83 n. 61.

Next

/
Thumbnails
Contents