Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
76 nominatim faciendum: cuius vim officii Patres Tridentini ex praecepto divino proficisci tradiderunt.1) Quapropter ne quis in ea re delinqueret, Benedictus XIV. Decessor Noster, editis Apostolicis Litteris „Cum semper oblatas“ die XIX Augusti an. MDCCXLIV, edixit omnes et singulos, qui in aliqua Parochiali Ecclesia quocumque titulo animarum curam gererent, in singulis Dominicis aliisque festis „non modo sacrificium Missae celebrare, sed etiam illis fructum medium pro populo sibi commisso applicare debere : nec illud pro aliis applicare, aut pro huiusmodi applicatione eleemosynam percipere.“ — Quibus quidem in litteris aperta Episcoporum mentio nulla est: nihilominus dubitari non potest, quin Pontifex sapientissimus quod de Parochis tam graviter praecipiebat, idem de maioribus animarum pastoribus intelligi tacite saltem et oblique voluerit. Id- que multo veri similius apparet ex eo, quod proximus eius successor Clemens XIII. in hoc eodem genere exposuit et declaravit. Is enim in Litteris Encyelicis „A quo die“ post. Id. Septemb. an. MDCCLVIII datis, cum multa de episcopalium munerum perfunctione dixisset, illud etiam adiecit, sacrum pro populo peragero crebro Episcopos oportere, de se deque Venerabilibus Fratribus suis in hanc sententiam locutus: „Cum non nostras tantummodo curare debeamus infirmitates, sed etiam putare aliorum mala ad nos pertinere et ea aeque habere ac nostra, vehementius diutiusque intendenda nobis ad Dominum nostra est oratio, qua, tamquam Ecclesiae fidelium interpretes, omnium fidem, spem et caritatem ante oculos Domini statuentes, quod omnibus in universum quodque cuique fidelium opus est, a Domino impetremus. Dei autem exorandi viam nobis muniet, et quidvis adipiscendi etiam aperiet augustissimum Eucharistiae sacrificium. Idcirco vel maximis nostri muneris occupationibus etiam implicati, sacrosanctum lesu Christi Corpus et Sanguinem non recusabimus quominus frequenter Deo offeramus, nullumque maius putemus nobis datum esse negotium, quam crebro placationis hostiam pro nostris populique peccatis Deo Patri immolare.“ Haec Decessor ille Noster non minus sapienter quam pie. — Verum quibus Episcopi diebus perlitare pro populo debeant, nihil ille constituit: ex quo factum est, ut inter doctores catholicos atque etiam inter ipsos Episcopos de officio conveniret, de diebus discreparet. Cumque hanc opinionum varietatem Romanae Congregationes Nostrae ad hanc diem minime sustulerint, non eadem ubique extitit disciplina, sed varia in locis variis consuetudo. Nunc vero Episcopi plures, omnem haesitationis causam sibi penitus eximi cupientes, significarunt avere se et orare, ut de ipsis diebus Sedis Apostolicae auctoritate decernatur, lata lege, cui omnes in reliquum tempus obtemperent. — Igitur cum nihil Nobis tam curae sit, quam publica Christianorum utilitas et rerum sacrarum aequabilis in omnibus locis disciplina, simulque velimus Venerabilibus Fratribus Nostris Episcopis, praesertim tam aeque postulantibus, satis facere, nihil differendum ducimus, quin de ea re pro potestate Nostra statuamus ac iudicemus. Generatim vero et universe officium istud episcopale, de quo loquimur non est difficile cognoscere quam sit sacris litteris consentaneum, et praeteritorum memoria testatum. Quae enim loca caussas rationesque suppeditant, cur generatim >) Sess. XXIV, cap. 1 de Reform.