Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIII.
65 XIII. Decretum quod eatenus emanavit S. Congregationis, Negotiis et Consultationibus Episcoporum et Regularium praepositae, sequentis est tenoris: „Cum Regulares Ordines ac pia Instituta tantopere de re Christiana ac civili Societate benemerita, etiam in Gallia haud levia, luctuosis hisce temporibus, passa luerint detrimenta, s. haec Congregatio Negotiis et Consultationibus Episcoporum et Regularium praeposita, de expressa ApoBtolica Auctoritate, necessariis et opportunis instructionibus Generales illorum Moderatores munire haud praetermisit. Etenim ad Religiosos eiusdem Regni, vi maiori e claustris eiectos, quod iam s, Poenitentiaria pro Regularibus Italiae constituit, extendendum ita esse existimavit: „Curandum nempe esse pro viribus ut Regulares expulsi a propriis conventibus in alios Conventus collocentur ac recipiantur. Quatenus vero Regulares expulsi, praesertim ob defectum domo- rum, alibi collocari nequeant, concurrentibus gravibus iustisque causis, super quibus conscientia Superioris Generalis graviter onerata remaneat, ipse Superior Generalis Apostolica Auctoritate eisdem indulgere poterit, ut manere valeant extra Claustra sub obedientia Ordinarii Loci, tamquam saecularisati ad tempus et ad nutum s. Sedis ac ipsius Superioris, in habitu Presbyteri saecularis quoad Sacerdotes, et in habitu laicali, modesti coloris, quoad Laicos seu Conversos, retento tamen interius aliquo signo habitus religiosi, servatis quantum fieri potest substantialibus votorum, ac relaxatis regulis quae cum novo eorum statu minime fuerint compatibles“. Cum vero exhuiusmodi Religiosis extra Claustra commorantibus haud pauci inveniantur, qui adiutricem manum Ordinariis utiliter praebere possunt in animarum salute procuranda, haud abs re visum est, ut ii interim, donec praesentia rerum adiuncta perduraverint, in vinea Domini excolenda mandatis Ordinariorum sub quorum obedientia vivunt obtemperent cum quoad ea quae sacrum ministerium, tum praecipue quoad ea, quae curam animarum respiciunt. Quare SSmus Dominus Noster Leo divina providentia PP. XIII. cui relatio de hac re facta est ab infrascripto Secretario praedictae sacrae Congregationis in Audientia diei 29 Julii curr. anni 1881. perpensa universa rerum ratione, declarandum ac statuendum esse censuit, prout praesentis Decreti tenore declaratur ac statuitur, Regulares in Gallia e claustris expulsos ac sub obedientia Ordinariorum constitutos tamquam saecularisatos ad tramitem suprascriptae Instructionis, durantibus praesentibus rerum adiunctis, eisdem Locorum Ordinariis in quorum dioecesi commorantur, etiam in muneribus sacri ministerii obeundis, ac praesertim in cura animarum exercenda obedire omnino teneri, et idipsum Sanctitas Sua intelligendum esse voluit de AlumNr. 2811. Regulares et Alumni congregationum, per civilem potestatem e claustris ejecti, obedire tenentur locorum Ordinariis et ab his applicandi in cura animarum.