Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

59 faciendum opportune censuerunt, ut opem Apostolicae Sedis imploraverint, propositis etiam inter alia remediis, quae sanctus Iosaphat in caussa simili sapienter et utiliter adhibuit. Perplacuit Nobis communis Episcoporum et Monachorum voluntas: et leniri coeptus est animi nostri dolor Ruthenorum caussa susceptus, de quibus quoties cogi­tamus, toties angimur: non enim possumus vel illatas fidei catholicae iacturas non deplorare vel praesentia pelicula non extimescere. Sed recte sperandum in posterum iudicamus, si Deo adiutore et auspice magnus ille Monachorum Ordo ex integro floruerit, quo vigente, Ruthenorum viguit Ecclesia. Habendus enim ille est annosae instar arboris, cuius radix sancta: unde novorum insitione palmitum fructus expectare licet laetos et uberes : idque eo magis quod cultores expetuntur, quorum alias est in opere eodem industria spectata, scilicet sodales e Societate lesu, quos ipse sanctus Iosaphat et Velami- nus Rutski Metropolita adiutores optimos experti sunt. — Igitur de gravi huiusmodi negotio, quod singulares curas Nostras sibi iure vindicat, mature deliberare iussimus aliquot Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales e sacro Consilio christianae fidei propagandae Orientalibus negotiis praeposito. Quorum cum probaverimus sententias, ad ordinandam sodalitatem Basilianam in monasteriis Galliciae ea quae sequuntur auctoritate Nostra Apostolica decernimus, religioseque servari praecipimus. Inclytum Ordinem S. Basilii magni in Ruthenis sic restitui volumus, ut so­dales eius ad sacerdotalia munera probe exculti in curanda proximorum salute sempi­terna strenue versentur. Atque in hoc genere nihil optamus magis, quam ut studeant ipsum S. Iosaphatum ferme alterum parentem suum imitari, et ad excellentem eius caritatem proxime accedere. Huius rei gratia Collegium tirociniorum, seu Novitiatum, uti vocant, iure legitimo constitui volumus in Monasterio Dobromilensi intra fines Dioe- ceseos Premisliensis: cuius monasterii templum et continentes aedes una cum omni re familiari, iuribus, redditibus Collegio tirociniorum seu Novitiatui cedant. Monachos Ordinis Basiliani in Gallicia futuros tirocinium in Monasterio Dobromilensi ponere rato tempore iubemus : si secus posuerint, professio religiosa irrita infectaque esto. Quo tutius et firmius fatiscentis Ordinis necessitatibus consulatur, pluresque adolescentes ad profitendum tam salutare vitae institutum excitentur, privilegium eam- dem ob caussam a Pio VII Decessore Nostro renovatum vel concessum per Apostolica s Litteras die 30 Iulii an. 1822 datas, quarum initium Ea sunt ordinis, ita confirma­mus, ut etiam Latinos, nondum tamen sacris ordinibus initiatos, cooptari liceat. Iis fas esto ad Ruthenorum ritum sese in omnibus conformare ante solemnem professio­nem : qua peracta, non tamen antea, ad ritum Ruthenum, vetito ad Latinum regressu, vere et penitus transiisse intelligantur. Cum susceptum huius Ordinis reformandi negotium multas habeat difficul­tates, quae consilium auctoritatemque Sedis Apostolicae postulant, idcirco eius regimen Nobis et Romanis Pontificibus successoribus Nostris reservamus, curam agente sacro Consilio christianae fidei propagandae Orientalibus negotiis praeposito, donec aliter ab ipsa Sancta Sede Apostolica decernatur. Eidem Sacro Consilio ius potestatemque tribuimus nominandi, rite perrogata Monachorum sententia, eligendique Protoegumenum, seu Praepositum Ordinis in Gallicia Provincia. Hanc itaque sodalitatem Basilianam ab ordinaria Episcoporum et ipsius etiam Metropolitae Ruthenorum auctoritate et

Next

/
Thumbnails
Contents