Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
41 VIII. Quae Decreto hoc declarantur ac statuuntur nec nova, nec ignota sunt DD. Curatis, utpote a quibus observantia eorum semper abhinc postulabatur. Nova haec super gravissimo objecto declaratio docet, quanto studio curandum, ut postulatis ac statutis circa supplices, pro dispensationibus matrimonialibus porrectos, ad amussim respondeatur. Feria IV, die la februarii 1882. In Congregatione generali S. R. et universalis Inquisitionis habita coram e.mis ac r.mis DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei Inquisitoribus generalibus proposito dubio: Utrum ad valorem dispensationum, quae sive directe ab apostolica Sede, sive ex pontificia Delegatione conceduntur super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis et legalis, nec non publicae honestatis necessarium sit exprimere copulam incestuosam a sponsis habitam ante impetrationem vel executionem praedictarum dispensationum : necnon exprimere consilium, et intentionem cum qua copulam inierunt obtinendae facilius dispensationis. Iidem e.mi ac r.mi DD. praehabito voto DD. Consultorum respondendum decreverunt: Standum Decretis S. 0., fer. iv, 8 augusti 1866, et S. Poenitentiariae, 20 iulii 1869, nempe. Feria IV, 8 augusti 1866. I. E.mi Patres decreverunt: „Subreptitias esse et nullibi, ac nullo modo valere dispensationes, quae sive directe ab apostolica Sede, sive ex pontificia Delegatione super quibuscumque gradibus prohibitis consanguinitatis, affinitatis, cognationis spiritualis et legalis, nec non et publicae honestatis conceduntur, si sponsi ante earumdem dispensationum executionem. sive ante sive post earum impetrationem incestus reatum patraverint et vel interrogati vel etiam ignoranter reticuerint copulam iucestuosam inter eos initam, sive publice nota ea sit, sive occulta, et reticuerint consilium et intentionem qua eam copulam inierunt, ut dispensationem facilius consequerentur. Sufficere autem, ut unus ex sponsis delictum hoc suum, vel nefariam intentionem modo dictam explicaverit. Quod profecto nedum a probatis auctoribus communiter traditur, sed etiam a Summo Pontifice Benedicto XIV. confirmatur in Constitutione, quae incipit Pastor bonus. II. Sacra Poenitentiaria sub die 20. iulii 1869 respondit: Post Constitutionem Benedicti XIV. Pastor bonus non posse amplius dubitari de nullitate dispensationis obtentae reticita copula incestuosa, vel prava intentione facilius obtinendi dispensationem habita in ea patranda. Strigonii, die 21-a Martii 1882. Nr. 1612. Decretum S. Officii super dispensationibus matrimonialibus.