Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
38 ea ratione exprimi voluit qua nonnisi sanctorum imagines, ex veteri recepta Ecclesiae disciplina, effingi consueverunt. Quae quidem pictura, cum usque ad Clementis XII tempora perstitisset, diruto tunc ob novas molitiones s. Nicolai Sacello, a Benedicto XIV sa. me. in sacra Poenitentiariorum aede restituta fuit, ut vetustissima cultus Decessoribus suis iamdiu exhibita monimenta religiose servarentur. Cum itaque tam Romae quam alibi Urbanus II uti sanctus haberetur, eiusque cultus ad haec usque tempora perseverasset, Rmus Dominus Benedictus Maria Langénieux modernus Archiepiscopus Rhemensis, fervidis obsecundans votis tum Cleri sibi creditae Archidioeceseos huius beatissimi Pontificis ortu celebris, tum universae Benedictinae familiae quae tanto alumno nobilitata fuit, nec non aliorum amplissimorum Virorum ecclesiastica praesertim dignitate praestantium, Processum Ordinaria Auctoritate semel atque iterum construere aggressus fuit, ac demum declaravit „cultum publicum Beato Urbano secundo ab immemorabili tempore per annos centum et multo amplius ante Decreta Urbani Papae VIII fuisse exhibitum et etiam nunc exhiberi, ac proinde cultum Beati Urbani secundi inter casus a Decretis Urbani VIII exceptos versari“. Hac autem Causa ad sacrorum Rituum Congregationis examen perlata in Ordinario eiusdem sacrae Congregationis Conventu subsignata die ad Vaticanum coadunato, per Emum et Rmum Dominum Cardinalem Dominicum Bartolini sacrae eidem Congregationi Praefectum et Causae ipsius Ponentem proposito Dubio „An sententia a Reverendissimo Domino Archiepiscopo Rhemensi super cultu ab immemorabili tempore prestito praefato Servo Dei, seu super casu excepto a Decretis sa. me. Urbani Papae VIII, sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur Emi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accurate perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Laurentio Salvati, Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuerunt: Affirmative seu sententiam esse confirmandam. Die 12 Iulii 1881. Facta postmodum de praemissis per Rmum Dominum Augustinum Caprara, sacrorum Rituum Congregationis Assessorem, Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII fideli relatione, Sanctitas Sua Rescriptum sacrae ipsius Congregationis ratum habuit et confirmavit die 14 iisdem Mense et Auno. D. Card. Bartolinius S. R. C. Praefectus. Loco =jjs Signi. Strigonii, die 16 a Martii, 1882. Placidus Ralli S. R. C. Secretarius. Nr. 1561. Rescriptum ministeriale de novis quibusdam chartis, quae pignoris vel vadimonii instar acceptari possunt Nexu meorum ordinum ddto 18-ae Decembris a. 1879. Nr. 5621. item ddto 10-ae Augusti a. 1880. Nr. 3628. in circularibus Dioecesanis publicatorum communico novum exc. reg. Cult, et pubi. Instit. Ministerii rescriptum, ope cuius chartae pignora- titiae aliquorum institutorum financialium pro talibus declarantur, quae a fisco regio cautionis instar acceptari possunt. — Tenor autem huius ministerialis rescripti est sequens : „A Vallás- és közoktatásügyi m. kir. ministertől. 393. ein. sz. Főmagasságú Bibornok Herczeg-Primás és Érsek Úr 1 A m. kir. pénzügyminister úrnak f. évi február