Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
27 V. Subnexam Encyclicam SSmus Dominus Noster proxime ad Archi-Episcopos et Episcopos Italiae direxit, motus singularis conjunctionis necessitudinibus, quae visibili Ecclesiae Capiti cum Italia intercedunt, in qua Deus domicilium Vicarii sui, magisterium veritatis, et catholicae Unitatis centrum collocavit, et prae oculis habens grandia pericula, quae Italiae populis impendent a perditissima illic grassante secta, cuius primipili palam publiceque fatentur, id sibi propositum esse, ut populi illi institutis christianis penitus despolientur, quaeve secta in eo est, ut in Urbe Roma singulare quoddam concilium coetumque cogat, eo utique consilio, ut suum adversus Ecclesiam conceptum odium expleant, Romanum Pontificem in ipsa sua sede lacessant, atque debellent. Sed ea, quae sublimis Encyclica in se complectitur, ad nostram quoque doctrinam scripta sunt, inde nos quoque discamus, oportet: quidnam debeamus fidei, religioni, Ecclesiae, et S. Sedi Apostolicae, convincamurque, nostrarum quoque partium esse eo omnibus studiis, viribus, omni porro cura et sollicitudine eniti, ut illa divina instituta et, beneficia defendamus, propugnemus, sarta tecta servemus, omnia illa adhibenda media, atque remedia, quae in Apostolicis litteris tam sapienter proponuntur, atque commendantur. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII EPISTOLA ENCYCLICA AD VENERABILES FRATRES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS IN REGIONE ITALICA. LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES Salutem et apostolicam benedictionem. Etsi Nos, pro auctoritate atque amplitudine Apostoliéi muneris, et universam christianam rempublicam et singulas ejus partes maxima, qua possumus, vigilantia et caritate complectimur: nunc tamen singulari quadam ratione curas cogitationesque Nostras ad se Italia convertit. — Quibus in cogitationibus et curis altius quiddam rebus humanis di vi - niusque suspicimus: anxii enim et solliciti sumus de salute animarum sempiterna; in qua tanto magis fixa et locata esse omnia studia Nostra oportet, quanto eam maioribus periculis videmus oppositam. — Cuius generis pericula, si magna unquam in Italia fuerunt, maxima Nr. 1308. Encyclica Summi Pontificis ad Italiae Archi-Episcopos et Episcopos de periculis fidei etc. populi imminentibus, et remediis adversus ea adhibendis.