Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

16 Insubres ephemerides, et doctrina clari unius viri, cuius inter recentiores philosophos nomen percrebuit. Quod ad primum caput, sunt in istis provinciis Vestris ephemerides, quarum auctores veri rectique principia tuentur, sanctissima Ecclesiae iura, Apostolicae Sedis Romanique Pontificis maiestatem strenue defendunt. Huic generi favendum maxime est; et. omni ratione curandum ut scriptores huiusmodi non modo floreant studiis hominum et gratia, sed etiam multos ubique nanciscantur similes sui, qui quotidianos improborum impetus sustineant, et honestatis religionisque patrocinio redimant impunitam plurimorum in scribendo licentiam. Hac de caussa Nos haud semel illorum probavimus voluntatem, vehementerque hortati sumus, ut tueri institiam et veritatem scribendo insisterent, et nulla re deduci sese a proposito sinerent. At vero convenit in caussa gravi et nobili modum adhibere defensionis aeque nobilem et gravem, quem ultra progredi non oportet. Scilicet pulcrum est, eos qui catholicum nomen scriptis quotidianis defendunt prae se ferre veritatis amorem con­stantem, minimeque timidum; sed simul oportet nihil eosdem suscipere, quod bono cuiquam viro iure displiceat, neque ulla ratione temperantiam deserere, quae cunctarum comes debet esse virtutum. In quo nemo sapiens probaverit aut stilum vehementem plus quam satis est, aut quidquam vel suspiciose dictum, vel quod temere a personarum obsequio indulgentiaque discedere videatur. In primis vero sanctum sit apud catholicos scriptores Episcoporum nomen ; quibus in excelso auctoritatis gradu collocatis dignus officio ipsorum et munere haben­dus est honos. Neque licere sibi homines privati putent in ea, quae sacri Pastores pro potestate decreverint, inquirere; ex quo sane magna perturbatio ordinis consequeretur et non ferenda confusio. Atque istam reverentiam , quam praetermittere licet nemini, maxime in catholicis auctoribus ephemeridum luculentam esse et velut expositam ad exemplum necesse est. Ephemerides enim, ad longe lateque pervagandum natae, in obvii cuiusque manus quotidie veniunt, et in opinionibus moribusque multitudinis non parum possunt. Ad alterum caput quod attinet , de philosophicis disciplinis iam declaravimus cuius viri vestigiis ingrediendum putemus. Litterae Nostrae Encyclicae die iv mensis Augusti anno mdccclxxix ad universos Episcopos datae aperte monent, avere Nos et cupere ut iuventus ad disciplinam sancti Thomae Aquinatis instituatur; quae plurimum ad excolendas sapienter hominum mentes semper valuit, et est maxime accomodata ad pravas refutandas opiniones, quae homines tanto iam numero transversos agunt, cum ingenti et salutis suae discrimine et reipublicae detrimento. Istud Litterarum Nostrarum propositum poterat omnium animos concordia iunctos facile retinere , excepta interpre­tationis subtilitate nimia, servataque moderationis ratione in rebus iis, de quibus ob studium investigandi veri, citra fidei caritatisque iacturam, viri docti utrinque disserere consueverunt. Sed quoniam non sine animi Nostri cura videmus partium studia plus aequo in disputando conflagravisse, publice interest, huic ardori animorum modum aliquem imponi. Quapropter cum in iis quae in dies singulos scribuntur et multa commentatio et pacata iudicii tranquillitas, ut plurimum, desideretur, optandum est ut catholici

Next

/
Thumbnails
Contents