Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

136 Nr. 5804. Quomodo in casum exori- turi belli do­centes ab obligatione castra se­quendi immu­nes reddi queant ? obscuras barbarorum regiones cognoscendas perutiles, tum circa omnigena documenta ad eorum mores, consuetudines, praesertim religionem addiscendam, maxime vero Indorum ac Sinensium literas et leges interpretandas conferre poterant. Praecipuum tamen eius studii monumentum in ipsa Collegii Urbani sede hoc exordiente saeculo constituit, Musaeum inquam a Cardinale Stephano Borgia, olim eiusdem Sacrae Congregationis Secretario, homine omni scientiarum genere eruditissimo collectum Sacraeque Congregationi haereditate relictum; quod ipsa curis suis insequenti tempore auxit ac plurimis vetustis codicibus et numismatibus nec non variis barbarorum cimeliis locupletavit. Dolendum plane recentiori aetate in tanta religionis ac societatis perturbatione Sacrum Consilium gravissimis negotiis distentum ac difficultatibus praepeditum hactenus haud potuisse, ut profecto mens illi erat, studia maiorum assidue aemulari, ac memoratum Musaeum novis incrementis amplificare. Nihilominus cum in praesentiarum ex divina largitate catholicae missiones longe lateque per universum terrarum orbem feliciter florescere videat, suisque coeptis vel ipsa itinerum terra marique facilitas, et commerciorum inter diversas gentes frequentia apprime faveat, nulla ratione deesse huic officio voluit, ut quantum in se est fidei simul ac scientiae progressibus adlaboret. Enimvero dum civilia diversarum Europae regionum gubernia summam in iis rebus conquirendis diligentiam adhibere solent, maxime convenit Sacrum hoc Consilium, quod ad gentes fide atque humanitate informandas ordinatur ac tanta subsidiorum copia in variis terrarum plagis ope missionariorum instruitur huic operi manum strenue admovere. Itaque S. eadem Congregatio uti ad Amplitudinem Tuam ita ad omnes Vicarios Apostolicos, Missionum Praetectos caeterosque locorum suae iurisdictionis praepositos a me scribi jussit, ut siquae ad cuiusque regionis geographiam adhuc accuratius describendam, populorum historiam, artes, mores, consuetudines, religionem potissimum illustrandam plane singularia deprehenderint quaeque gentium vel infantiam vel progressum in societate innuere noverit, ea conquirere studeant: addant vero quae ad historiam naturalem regionis cognoscendam, botanicam nimirum, mineralógiám et zoologiam prodesse videantur, et ad Sacram Congregationem pro opportunitate mittant. Haee vero uti accuratius asserventur Sacra eadem Congregatio memoratum Musaeum Borgianum in amplissima conclavia penes ipsum Collegium Urbanum nuperrime trans­ferri decrevit. Exploratum vero mihi est Amplitudinem Tuam pro eo quo pollet in sacrum hoc Consilium obsequio et affectu omnia acturam ut ad coeptum hoc perficiendum ultro concur­rat. Quam tamen rogo ut ubi de magni pretii cimeliis acquirendis sermo sit in antecessum ad me scribat: apud nos vero quid in casibus singulis agendum sit, decernetur. Ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die 20 Octobris 1882. Ioannes Card. Simeoni Praefectus. Dominicus Archiep. Tyren, a Secretis. Strigonii, die 5-a Decembris, 1882. Praescribit subsequens ministeriale rescriptum, quod pro statu notitiae et directionis hisce publicatur; A vallás és közoktatásügyi m. k. roinistertől. Főmagasságu Bibornok Herczeg Primáš és Érsek Ur ! Miután a véderőről szóló 1868. évi XL. t. ez. 26-ik §-a alapján

Next

/
Thumbnails
Contents