Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

135 XXV. Congregatio de propaganda fide inde a suis primordiis non solum ad dila­tandum in Orbe christianum nomen impigre incubuit, sed nihil etiam neglexit eorum, quae ad artes et scientias promovendas plurimum conducunt. — Quae hoc obtutu per illam praestita adusque sunt, in subnexis litteris paucis recensentur, quemadmodum etiam dis­positiones, eo directae, ut a Missionariis fiant documentorum collectiones, per quas studium ethnographiae, archaeologiae, et philologiae populorum parum cognitorum vel penitus ignotorum augeatur. — Est vero praememoratarum litterarum tenor, ut sequitur: lllme ac Rssrne Domine! Quamvis hoc Sacrum Consilium vel a suis exordiis ad assequendum propositum sibi finem Christiani scilicet Nominis per universum orbem propagandi assidua sollicitudine adlaboraverit, haud tamen omisit satagere ut Evangelii praecones per diversas gentium terras dispersi, ubi opportunitas sese obtulisset, inspectis aut conquisitis monumentis aliisque rebus nedum ad religionis ipsius incrementum, sed etiam ad scientiarum artiumque progressum promovendum idoneis civilis etiam societatis bono plane utilem navarent operam. Atque huius quidem studiosae voluntatis argumenta extant profecto plurima. Non semel enim colligendis vetustis codicibus doctissimos homines praesertim ad Orientis regiones mittere non dubitavit quibus ad historicam populorum notitiam acquirendam, ad refutandos errores, ac libros liturgicos recensendos uteretur. Quod occasione legationis Gabrielis Evae Monachi Maronitae Libanensis in Aegyptum ad Patriarcham Coptorum superiori saeculo, auspice sa. me. Clemente XI. maxime factum est; quo auctore deinceps iterum ad Sectense monasterium aliaque Orientis loca missus est Joseph Assemanus vir eruditissimus, qui peragratis iisdem regionibus Bibliothecam Vaticanam pretiosis codicum thesauris ditavit, ac doctissima Bibliothecae Orientalis volumina eius­dem Sacrae Congretionis typis edidit; perillustre sane monumentum Orientalium Literarum studiis maxime accommodatum. Ac ipsa quidem Sacrae Congregationis Typographia vel ab anno 1626 ad opera Latina, Graeca, Arabica, Chaldaica, Arména et Illirica tum e tenebris vindicata tum conscripta recentius cudenda constituta est: quae deinceps aliis plurimarum linguarum typis ditata per duo ac dimidia saecula ita delectu ac numero editionum floruit ut eam non semel ipsi heteredoxi elapso saeculo omnes alias Europae caracterum peregrinorum apparatu facile superare ultro affirma­verint. Ad haec addenda, quae Sacra Congregatio assidue a missionariis expostulare nullo non tempore consuevit, cum circa geographicas et corographicas chartas ad Nr. 5803. S. Congre­gatio de pro­paganda fide sibi subjectos Episcopos etc provo­cat ad conquirenda documenta, ad ampliores de ignotis populis noti­tias facientia*

Next

/
Thumbnails
Contents