Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
XXII Dies S. Francisco Seraphico sacra hoc anno, quippe quo notalis illius septingentesima vice recurrit, non Assisii dumtaxat, sed ubique etiam locorum et terrarum maxima cum solemnitate agebatur in Ecclesiis, in quibus inclyti minorum institutoris filii Deo famulantur. Personuerunt sacri ambones elogiis et laudibus sanctissim viri, qui mira in vita sua operatus est, nec operari cessat per religiosas familias, quat ipso gloriantur parente. Sed nemo elonquentius magnificentiusque memoriam Se- raphici Sancti recoluit, quam Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. stupenda sua encyclica epistola, qua hoc desiderat, obtinereque adnititur, ut quae S. Franciscus ad reformandos populi Christiani sui temporis felicissimo cum successu adhihuit media illa nostris quoque diebus in usum et praxim deducantur, tamquam efiicacissima ad medendum malis, quibus humana laborat societas. Prout notum est, S. Franciscus per tertium, quem instituit ordinem, miros in Orbe produxit effectus, cui qui se addixerunt utriusque sexus fideles, Tertiarii dicti sunt. Sodalitati Tertiariorum omnis conditiones, aetatis et sexus fideles aggregari possunt, quin ad illam recepti saeculum linquere, vel familiae, rerumque domesticarum vincula abrumpere debeant. Non aliud ab huius Sodalitatis sociis postulatur, quam ut Dei et Ecclesiae praeceptis ad amussim morem gerant, ut factiones et rixas caveant, ut nihil de aliena re detrahant, nec arma nisi pro religione et patria arripiant, de reliquo modestiam in victu vestituque servantes a luxu sibi temperent, periculosa tandem chorearum, artisque ludicrae lenocinia fugiant. Si hominum secundum modo dictas normas viventium sodalitates optata caperent incrementa, facile floreret fides, pietas et omnis Christiana laus; frangeretur exlex caducarum rerum appetitio, nec pertaederet domitas habere virtute cupiditates, omniaque etiam reliqua inde provenirent emolumenta maxima, quae in subnexa Encyclica tam facunde ac ad vivum recensentur, Quam, ut muneris mei ratio deposcit, pro doctrina, et prout occasio secum tulerit, observantia, propositorum nimirum mali medendi mediorum commendatione cum V. Clero Archi Dioecesano communico. Nr. 4808. Encyclica Pontificia de S- Francisco Assisiensi et tertio Fran- cisealium or- . dine propagando. i l * >