Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

9* emendationis concipiant, et servent, atque per consortium passionis Christi eo in­tendant, quo participes Resurrectionis eius efficiantur. Omnis autem zelus eo dirigatur oportet, ut conscientiam suam ab omni inquinamento carnis et spiritus emundare festinent, opera tenebrarum abjiciant, et arma lucis induere satagant; ut in Poenitentiae Sacramento lutulentis animae sordibus exhaustis, adveniente Paschate, epulentur in azymis sinceritatis et veritatis. Fidelibus autem omnibus identidem in memoriam revocandum est praeceptum confessionis annuae. Quo autem moderatiores fuerunt Patres Concilii Lateranensis IV. in decernenda annuali coniessione, ne impii adderent peccata peccatis, eo fer- ventiores esse debent Pastores animarum in commendanda confessionis frequentia, ut bonos nedum magis magisque removeant a peccatis, sed eis etiam animos addant ad excolendas virtutes, ad perfectionem assequendam, evolvendo mirabiles eius effectus, quos paucis his verbis S. Augustinus1) adumbravit: „Confessio est salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, expugnatrix daemonum. Quid plura? Ob­struit os inferni, aperit portas paradisi.“ Sed vero hos fructus et effectus con­fessio nonnisi illa profert, quae est cum animi dolore, et detestatione de peccato commisso et proposito non peccandi de coetero conjuncta. luter tres Sacramenti Poenitentiae partes, quae a Patribus Tridentinis dicuntur quasi materia, haec est prima, et prae aliis necessaria: ipsa sola cum charitate perfecta et voto Sacramenti conjuncta supplet aliarum defectum: aliae sine ipsa nunquam prodesse possunt. Et tamen nihil magis negligi solet hac sincera cordis detestatione, nec aliunde repeten­da est tam rara vitae emendatio. Licet enim vera poenitentia nec tollat arbitrium hominis, nec radicitus concupiscentias evellat, quae fovent peccatum, docet S. Au­gustinus „gratiam non solum sanare, ut deleat, quae peccavimus, sed etiam prae­stare ne peccemus“,2) et teste S. Gregorio M. „peccatum, quod poenitentia non deletur, suo pondere ad aliud trahit.“3) Eo igitur omnis sollicitudo Pastorum et poenitenti- ariorum convertenda est, ut hanc tam necessariam, essentialemque Sacramenti Poe­nitentiae pariem clare, frequenterque exponant ad omnium captum, doceant que sine gravi animi dolore deleri non posse, quae cum gaudio commissa sunt;4) poeniten­tiam non esse solum cessationem a peccato, et vitae novae propositum, et inchoa­tionem, sed et veteris odium continere debere;5) doceant peccatum detestandum esse, prout illud est offensa Dei, injuria Deo illata, et privatio amicitiae eius; avertendum esse cor a creatura, et ad Deum convertendum, ab amore sui usque ad contem­ptum Dei, ad amorem Dei usque ad contemptum sui. „Qui non diligit, manet in morte.“6) Praecipuum proinde zeli ministri Sacramenti Poenitentiae objectum sit com­movere et excitare poenitentem ad amorem Dei tum propter eius excellentiam, quam aspernatus est, tum propter summam eius bonitatem, cui grande ingrati animi crimen opposuit. Ut autem facilius ad hunc excitentur dolorem, in memoriam eorum re­vocent, quanta semper fuerit Dei erga homines chantas, benignitas, patientia, longa­nimitas. Ipse fecit nos, et non ipsi nos : gratia Dei sumus, quod sumus : in eo enim * *) ') Libr. de vera et falsa poenit. — V Libr. de nat. et grat. c. 26. — 8) Homil. XI. in Ezech. *) S. August, quaest. v. et nov. test. — B) Sess. XIV. c. 4. Cone- Trid. — 6) I. Joann 3, 14.

Next

/
Thumbnails
Contents