Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

62 De officio conveniendi ad Synodum explorata Tridentina lex est *): „Synodi quoque dioecesanae quotannis celebrentur, ad quas exempti etiam omnes, qui alias, ces­sante exemptione, interessé deberent, nec capitulis generalibus subduntur, accedere tenentur. Ratione autem parochialium aut aliarum saecularium ecclesiarum etiam adnexarum, debent ii qui illarum curam gerunt, quicumque illi sint, Synodo interessé.“ Quam legem egregie illustravit Benedictus XIV 2). Neque vero putamus cuiquam negotium facessere decretum Alexandri VIII, m kalen. Aprilis mdcxci quo cavetur, ut ad synodum accedant Abbates, Rectores, Praefecti, omnesque antistites domorum religiosarum quas Innocentius X Epi­scoporum potestati subiecerat. Quum enim Innocentianae Constitutiones viros apostolicos, qui in sacris missionibus versantur, non attingant, facile intelligitur, neque decretum Ale­xandri VIII ad eos, de quibus modo apud Nos agitur, pertinere. Quare huic posteriori quae­stionis parti hoc unum respondemus : standum esse decretis Synodi Tridentiuae. Proxima est quaestio quae respicit appellationem ab interpretatione, quam Epi­scopi ediderint, decretorum synodalium. Namque hisce decretis pareant oportet etiam reli­giosi sodales in iis quae ad curam animarum et sacramentorum administrationem referun­tur 3), ceterisque in rebus „in quibus eos Episcoporum iurisdictioni subesse canonica praeci­piunt instituta.“ 4) Profecto dubitare non licet quin ab iis interpretationibus ad Sedem Apostolicam provocatio sit; „siquidem, Gelasio I 5) et Nicolao Ic) auctoribus, ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt: ab illa autem nemo sit appellare permis­sus.“ Quare huius appellationis tantummodo vis et effectus potest in dubitationem adduci. At haec dubitatio facile tollitur, si apta fiat causarum distinctio. Fas est nimirum Regulari­bus appellare in devolutivo tantum, quoad interpretationem decretorum, quae de iure com­muni, sive ordinario sive delegato, Regulares etiam afficiunt; quo vero ad interpretationem aliorum decretorum etiam in supensivo. Authentica namque interpretatio quae manat ab Episcopis, qui Synodorum auctores sunt, tanti prolecto est quanti sunt ipsa decreta. Ex quo illud omnino est consequens, licere religiosis sodalibus a primo decretorum genere appellare eo iure et medo, quo licet cuilibet e dioecesi appellare a lege communi, scili­cet in devolutivo. 7) At vero ad reliqua decreta quod attinet, ea certe lata contra regu­lares vim rationemque legis amittunt: quare constat illos sic exemptionem a Jurisdi­ctione episcopali possidere uti ante possederint; donec Pontificis maximi auctoritate iudi- cetur, iure ne an secus cum iis actum sit. Hactenus de exemptionis privilegio ; nunc de iis quaestionibus dicendum, quibus ministeria quaedam per regulares exercita occasionem praebuerunt. Excellit inter haec munus curationis animarum, quod saepe, ut innuimus, religiosis viris demandatur intra fines ab Episcopis praestitutos ; locus autem iis finibus comprehensus missionis nomine de­signatur. Iamvero de his missionibus disceptatum fuit, an et quomodo fieri possit ab Epi­scopis earum divisio, seu, ut dici solet, dismembratio. Nam qui Regularium iura tuebantur negabant hanc divisionem fieri posse nisi legitimis de causis, adhibitisque iuris solemniis *) Sess. 24 cap. 2. de reform. — *) De Synod. dioec. lib. 3. cap. 1 §. 11. — s) Concil. Trid. sess. 25 cap. H de regular. — *) Innoc. IV cap. I de privileg. in 6. — *) Epist. 7 ad Episc. Dardan. ann. 495 Torn. 2 collect. Harduini. — 6) Epist. 8 ad Michael. Tom. 5 collect. Harduini. — 7) Bened. XIV de Synod Dioec. Lib. 13 cap. 5 § 2.

Next

/
Thumbnails
Contents