Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

57 Multiplex licet varieque implexa sit congeries rerum quae in disceptationem vocantur, omnes tamen ad tria potissimum capita commode redigi posse arbitramur, quo­rum alterum ad familiarum religiosarum exemptionem pertinet ab epis copali Juris­dictione ; alterum ministeria respicit, quae a regularibus missionariis exercentur; tertium quaestiones complectitur de bonis temporalibus deque usu in quem illa oporteat converti. Ad regularium exemptionem quod attinet, certa et cognita sunt canonici iuris praescripta. Scilicet quamvis in ecclesiastica hierarchia, quae est divina ordinatione constituta, presbyteri et ministri sint inferiores Episcopis, horumque auctoritate regantur;1) tamen quo melius in religiosis ordinibus omnia essent inter se apta et connexa, ac sodales singuli pacato et aequabili vitae cursu uterentur; denique ut esset incremento et perfectioni religiosae conversationis 2) consultum, haud immerito Romani Pontifices, quorum est dioeceses describere, ac suos cuique subditos sacra potestate regundos adtribuere, Clerum Regularem Episcoporum iurisdictione exemptum esse statuerunt. Cuius rei non ea fuit causa quod placuerit religiosas sodalitates potiore conditione frui quam clerum saecularem; sed quod earum domus habitae fuerint iuris fictione quasi territoria quaedam ab ipsis dioecesibus avulsa. Ex quo factum est ut religiosae familiae, quas iure communi et Episcopis propter hieraticum principatum, et Pontifici maximo propter primatum Pon­tificium immediate subesse oporteret 3), in Eius potestate esse perrexerint, ex Episco­porum potestate per privilegium exierint. Quum autem re ipsa intra fines dioecesium vitam degant, sic huius privilegii temperata vis est, ut sarta tecta sit dioecesana disci­plina, adeoque ut clerus regularis in multis subesse debeat episcopali potestati sive ordi­nariae sive delegatae. De hoc itaque privilegio exemptionis dubitatum est, num eo muniantur religiosi sodales, qui in Anglia et Scotia missionum causa consistunt: hi enim ut plurimum in pri­vatis domibus terni, bini, interdum singuli commorantur. Et quamvis Benedictus XIV in Constit. Apostolicum ministerium, III. kalend. Iunii anno Incarnationis Dominicae MDCCLiii, memoratos missionarios regulares privileg o perfrui declaraverit, subdubi­tandum tamen Episcopi rursus in praesens existimabant, eo quod, restituta episcopali hierarchia, rem catholicam ad iuris communis formam in ea regione gubernari opor­tet. Iure autem communi4) constitutum est, ut domus, quae sodales religiosos sex minimum non capiant, in potestate Episcoporum esse omnino debeant. Insuper ipse Constitutionis Auctor visus est ponere privilegii causam in „publici regiminis legibus.. quibus coenobia quaecumque prohibentur;“ hanc vero causam compertum est fuisse sub­latam, quum plures iam annos per leges illius regni liceat religiosis sodalibus in collegia coire. Nihilominus haec tanti non sunt, ut reapse privilegium defecisse iudicemus. Nam quamvis hierarchiáé instauratio faciat, ut res catholica apud Anglos ad communem Ecclesiae disciplinam potentialiter revocata intelligatur; adhuc tamen res ibi geruntur eodem fere modo atque in missionibus geri solent. Iamvero sacrum Consilium christiano nomini propagando *) *) Concil. Trid. sess. 23 de sacram- ord. can- 7. — s) S. Gregor. M. Epist. IIT. lib. IX. — Bened. XIV. Epist. Decret. Apostolicae servitutis, prid. idus Mart. 1742. — 3) Concil. Vatie. Coostit. Pastor aeternus cap. 3. — *) Innocent. X. Constit. Instaurandae, die 15 Octob. 1652. Constit. Ut in parvis, die 10 Februar. 1654.

Next

/
Thumbnails
Contents